BCCCAP00000000000000000000583
52 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 6, n. 86-87 Pars l.ª: Sacramenta Novae Legis sunt causae efficientes instrumentales gra– tiae. 86. Explicatio terminorum.-Causa est illud principium quod súo influxu determinat aliquid, ex se insufficiens, ad existendum; est illud quod positive influit in productionem alicujus effectus; distinguitur proinde tum a conditione sine qua non,. quia haec, etsi praerequisita ad effectum consequendum, nihil tamen influit in ipsius productionem; tum ab occasione, quia occasio nihil aliud facit nisi causalitatem faci– Uorem reddere. 81. Divisio causarum.-Prout ille influxus sit unius vel alterius ge~ rieris, causa erit, vel materialis, vel formalis, vel efficiens, vel finalis. Causa materialis est illa ex qua aliquid fit, e. g. materia prima. Causa formalis est illa qua materia prima determinatur ad determi~ natum et specialem modum entis. Causa efficiens est illa quae actione sua influit in effectum. Causa finalis est illa quae in tantum influ:it in quantum, apprehensa per intellectum, movet nostras facultates ad aliquid consequendum. Nos loquimur in nostra thesi tantummodo de causa efficienti, ideoque de ea esse debet specialis consideratio. Causa igitur efficiens est illa quae actione sua influit in effectum; ied multipliciter adhuc potest considerari illa actio aliquid efficiens, primo, ex parte virtutis qua agit, secundo, ex parte madi quo attingit effectum; hinc causae efficientis duplex divisio: l.ª Ex parte pirtutis qua agit, potest esse: a) principalis, et est illa quae, ex virtute sibi propria, proportionatum habet effectum; et b) instrumentalis, et est illa quae in tantum movetur, in quantum mota a causa principali. 2.ª Ex parte madi quo attingit effectum, dividitur: a) Perficiens, et est illa quae actione sua attingit, non tantum ad ultimam dispositionem ad formam, sed etiam ad ipsam formam; e. g. calamus est causa instrumentalis perficiens, quia attingit ad ipsam formam artis. b) Disponens, et estilla quae actione sua attingit tantum ad ultimam dispositionem subjecti, quae tamen ultima dispositio exigit, et postulat, infusionem ultimae formae; e. g. horno generans est causa dispositiva filii; non enim virtus generantis sese extendit ad formam, nempe ad animam, quippe quae creatur immediate a Deo, sed attingit tantuin ad inducendas in materia dispositiones, quibus positis, necesse est ut Deus infundat ultimam formam. Haec omnia complectens Stus. Thomas, haec habet: «Sciendum est quod causa efficiens dupliciter potest dividí. Uno modo, ex parte effectus, scilicet in disponentem, quae causat dispositionem ad formam ultimam, et perficientem, quae inducit ultimam perfeptionem. Alio modo, ex parte ipsius causae, in agens principale et instrumentale; agens enim principa-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz