BCCCAP00000000000000000000583

1 DE CAUSALITATE SACRAMENTORUM, th. 6, n. 84-85 51 rius (quod transiit) poterit esse causa efficiens gratiae, quae hic et nunc producitur? Non enim aliud restat nisi dicere quod «res et sacramentum» · causet gratiam, quae de facto c:onfertur. Quare facile intelligitur, cur sacramenta characterem imprimentia, ab omhibus theologis dicantur reviviscere statim ac obex removetur: remanet enim semper charact(;:r (qui est «res et sacramentum» ), qui proinde exigit, et postulat, et causat gratiam. Intelligitur secundo, cur ab omnibus etiam theologis ·dicatur Eucha– ristiani non reviviscere; siquidem «res et sacramentum» est praesentia Corporis et Sanguinis Christi, quae desinit statim ac species sacramen– tales corrumpuntur. Intelligitur tertio, cur genera:tim reviviscentia admittatur in Matri– monio et in Extrema Unctione,, at cum quadam restrictione; riam ibi «res et sacramentum» est vinculum conjugale vel aegroti in manus Dei commendatio; nunc autem, vinculum conjugale solvitur mortuo uno conjuge, et aegroti commendatio evanescit, recedente infirmitate. In Poenitentia idem dicendum videretur, nisi fuissent multi theologi qui sacramentum Poenitentiae posse esse validum et informe infitientur; quod, cum majorem postulet tractationem, suo loco declarabitur (8). ART. IV De vera explic·a,tione causalitatis sacramentorum. THESIS 6.ª: Sacramenta Novae Legis sunt causae instrumentales efficientes gratiae, non quidem morales, nec physicae, sed intentionales dis– positivae. 85. Connexio materiae.-Cum jiam.' in superioribus probatum fuerit sacramenta Novae Legis gratiam, et· characterem, vel aliquem ornatum in anima conferre, et quidem ex opere operato, necesse est nunc intimius penetrare et perscrutari modum quo suum effectum consequantur; haec quaestio in Scholis agitari incoepit quando errores Berengarii circa prae– sentiam realem in Eucharistia in ipsa sacramenti natura subsidium quaerebant; tune enim Scholastici investigarunt efficaciam et causaU– tatem sacramentorum Novae Legis. Sententiae Scholasticorum ad .duas classes poterant reduci, ad sen– tentiam scilicet de causalitate morali, et ad sententiam de causalitate physica; sed nostris diebus aliam sententiam in lucem edidit el. P. Billot, sententiam nempe de causaliitate intentionali sacramentorum, quae multos nacta est discípulos, quaeque a nobis etiam defenditur. Ut tamen debito ordine, in re tam difficili, procedamus, primó, pro– 'babimus sacramenta Novae Legis esse causas instrumentales; secundo, rejiciemus causalitatem moralem et physicam, et tandem nostram sen– tentiam optimis argumentis st:atuemus. (8) n. 728.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz