BCCCAP00000000000000000000583
50 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 5, n. 81-84 proinde efficitur, a sacramento tantum. Appellatur praedictus effectus «res et sacramentum»; «res» quia significatur et producitur; «sacra– mentum», quia simul significat et significando causat, nempe gratíam sacramentalem. 82. Confirmatur ratione theo,Iogica.-Theologice constat sacramen– tum posse esse validum et simul informe, quatenus, propter obicis prae– sentiam, gratiam non confert subjecto male disposito. Atqui sacramen– tum validum est verum sacramentum. Ergo aliquid, praeter gratiam significat et causat. 83. Confirmatur auctoritate Sti. Thomae aliorumque Theologorum, praecipue Veterum.-Stus. Thomas secutus est sententiam Alexandri Ha– lensis, qui posuerat in omnibus sacramentis duplicem effectum: unum. characterem in tribus sacramentis supra dictis, vel ornatum quemdam in aliis; alterum, gratiam sacramentalem. «Ex sacramentis, ait stus. Doctor, duo consequuntur in anima. Unum, quod est sacramentum et res, sicut character vel aliquis ornatus animae in sacramentis in quibus non imprimitur character; aliud, quod est_ res tantum, sicut gratia» {5). Consonat in suo opere «Mysterium Fidei», non tantum in re, sed etiam in probatione, P. De la Taille, qui ita scribit: «Consentanee ad mentem veterum, tenendum est cum Sto. Thoma, ut in hoc sacramento (Eucha– ristia) ita in caeteris ritum externum (sacramentum tantum) non cau– sare suum 'ultimum effectum (rem tantum) nisi mediante re et sacra– mento, quod est effectus primi et causa tertii. Cujus ratio non est quia non possit usurpatum a ministro Christi sensibile elementum causare aliquid spirituale; immo, causat aliquid spirituale, scilicet characterem, baptismalis ritus. Sed ratio est, quia efflcit directe ritus sensibilis id quod directe significat. Significat autem directe potestatem sacrificalem, vin– culum conjugale...; qua rursus significatur aliquis effectus suo moda, ad sanctitatem gratiae pertinens; qui proinde, dum significatur, etiam effi– citur» (6). 84. Confirmatur nostra sententia cum facto reviviscentiae sacramen– torum.-Haec nostra thesis non parum confirmatur cum alia veritate theologica quae non nisr in hac sententia potest satisfactorie explicari, nempe reviviscentia sacramentorum. Certum est, et ab omnibus theologis admittitur, quod detur revivis-, centia sacramentorum; quando enim aliquis ficte accedit ad sacramenta, non suscipit gratiam sacramentalem; sed _si fictionem removeat, sa– cramentum certo certius reviviscit, et statim confert gratiam sacra– mentalem. Jamvero, uti pastea probabimus, sacramenta Novae Legis sunt causae efficientes; causa vero efficiens «sicut non operatur antequam sit, ita nec agit postquam esse desiit» (7); quomodo igitur sacramentum exte- (5) In IV Sentent., dist. 1, a. 1 (6) DE LA TAILLE,.Mysterium Fidei; cfr. si ·vis, in nota, quid unumquodque sa- cramentum directe et immediate significet, pag. 581. · (7) BrLLoT, De sacramentis in genere, pag. 111.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz