BCCCAP00000000000000000000583
48 DE SACRAJ'v1ENTIS IN GENERE. t.h. 5. n. 77-81 menti validitatem; hinc quaeritur: quando aliquis ficte accedit ad sa– cramenta, et ponit ea omnia quae ad sacramenti validitatem requirun– tur, accipit nihilominus aliquem effectum, vel non? Aliis verbis, sacramenta valida, quae gratiam sacramentalem non conferunt propter obicis existentiam, nihil conferunt subjecto male disposito? · Respondemus in thesi omnia sacramenta producere aliquem effec– tum distinctum a gratia, et ad eam praevium, modo serventur omnia quae ad sacramenti validitatein requiruntur. In thesi praecedenti jam locuti sumus de charactere; et ea omnia, quae nunc sumus dicturi de isto alio effectu, possunt, et debent, eodem modo ei applicari. 78, Explicatio tenmnorum.-Agitur in thesi de aliquo effectu sa– cramentorum, qui appellatur a theologis «res et sacramentum». Docet enim Stus. Thomas, et cum ipso orones Veteres Theologi, tria in sacramentis inveniri: «Aliquid scilicet quod est sacramentum tantum, aliquid quod est res et sacramentum, aliquid vero quod est res tan– tum» (2); in hac thesi loquimur de illo effectu qui immediate significa– tur a ritu externo, et ideo efficitur; guare omni jure vocatur res; sed haec res simul significat, et, significando, causat; guare recte omnino appellatur, et est, sacramentum; et ideo est «res et sacramentum». , 79. Adversarii.-Erunt omnes illi qui infitientur hunc effectum inve– niri in omnibus sacramentis, vel etiam illi qui admittant istius effectus existentiam, sed negent esse vere sacramentum; denique tandem illi qui dicant sacramenta esse causas immediatas gratiae, eo quod nullmn alium effectum producant ipsi gratiae praevium _(3). 80. Censura.-Libera omnino; attamen, talibus argui:nentis thesis nostra fulcitur ut certissima dicenda sit. 81. Probatur.-Sacrai:nenta causant id quod significant, et eodem modo quo significant. Atqui significant quemdam effectum distinctum a gratia et ad eam praevium, a quo dependet gratiae sacramentalis collatio. Ergo sacramenta illum effectum causant. Probatur majar.: Quod sacramenta causent id ipsum quod signifi– cant, et eodem modo ·quo significant, nulla indiget declaratione nec probatione, quandoquidem omnes omnino theologi id admittant; quam– cumque sententiam circa causalitatem sacramentorum retineas, semper dices esse in effectu quidquid sit in significatione, et quidem eodem modo: «illud saltem certum atque indubitatum est, causalitatem a sig– nificatione regulari, ut · sit in effectu quidquid est in significatione et eodem omnino modo» (4). (2) III, q. 66, a. 1; ª· 6, ad 3. (3) Sic SThS, De saaramentis, n. 84, ubi P. ALDAMA expresse dicit: «Sacramen– ta... nullum alium effectum producunt qui sit praevius ipsi gratiae». (4) BILLOT, De sacram. in genere, pag. 108.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz