BCCCAP00000000000000000000583
46 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 4, n. 71-75 alicujus contrarii cum quo componi non potest; per accidens, id est, per desitionem illius cui inest. Atqui character, nec habet contrarium quod ei opponatur, e. g. peccatum, nec anima, cui inest, potest corrumpi. Ergo est indelebilis in hac vita. Constat denique ex ipsa natura characteris: Nam character est quaedam consecratio h.ominis. Sed consecratio non amittitur nisi per ipsam rei consecratae destructionem. Anima, utpote incorruptibilis, non destruitur. Ergo nec ejus consecratio. b) Character est indel,ebilis in altera vita. 72. Censura.-Est sententia communis. 73. Probatur.-Argumenta superius anata probant etiam indelebili– tatem characteris in altera vita. Praeterea, id etiam demonstrari potest ex fine characteris, nam: «Quamvis post hanc vitam non remaneat exterior cultus, remanet tamen finis illius cultus; et ideo post hanc vitam remanet character, in bonis ad eorum gloriam, in malis ad eorum ignominiam; sicut etiam militaris character remanet in militibus post adeptam victoriam, in nis qui vice– runt, ad gloriam; in nis qui victi sunt, ad poenam» (26). Quapropter si baptizatus quidam, vel ordinatus sacerdos, vel confir– matus, a mortuis resurgens, in hunc mundum veniret, non deberet iterum, nec baptizari, nec ordinari, nec confirmari. 2. 0 UTRUM CHARACTER SIT INDELEBILIS EX DISPOSITIONE DIVINA, AN EX NATURA SUA. 74. Sententiae.-Scotistae generatim dicunt primum, Thomistae vero secundum (27). Omnes tamen dicunt Deum, potentia sua extraordinaria, characte– rem, non aliter ac angelos et animas rationales, posse destruere; sed secundum providentiam actualem id non facere. § IV.-DE SUBJECTO CHARACTERIS Subtiliter quaerunt theologi ubinam character subjectetur tamquam in subjecto, an scilicet in corpore, vel in anima; si in anima, an in ejus substantia, vel in ejus potentiis; si in potentiis, an in intellectu, vel in voluntate. 75. Sententiae.-Durandus docuit quod «convenientius (character ordinis) poneretur in manibus sacerdotis, quibus tenet hostiam canse- (26) III, q. 63, a. 5. (27) ScOTUS, in IV Sentent., 6, q, 9, n. 20; STUS, THOMAS, III, q, 63, a. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz