BCCCAP00000000000000000000583
DE INDELEBILITATE OHARACT'ERIS, th. .4, n. 69-71 45 at mira viget ínter ipsos varietas quando agitur de ejus reductione ad categoríam entis. Generatim omnes Theologi dicunt characterem esse reducendum ad genus qualitatis; sed non conveniunt in determinatione speciei quali– tatis, sive habitus, sive potentiae, sive pctssionis sive formae (23)º Id quod nobis videtur dicendum de essentia characteris est quod character sit consecratio perpetua et indelebilis, qua horno destinatur ad sacra, et ad res divinas obstringitur; haec tamen consecratio secum fert aliquid quo hominem configurat Christo, quo etiam hominem par– ticipem facit sacerdotii Christi ad officium quoddam recipiendum, vel peragendum. Quapropter character non est ad unam, vel ad aliam, speciem qua– litatis reducendus, sed participat de omnibus. § III.-DE INDELEBILITATE CHARAOTERIS Quaeritur a theologis utrum character .sit indelebilis in hac vita et in altera; et utrum sit indelebilis ex divina Dei dispositione, an ex natura sua. Breviter de his dicemus. 1.° CHARACTER EST INDELEBILIS IN HAC ET IN ALTERA VITA. a) ¡;;st ind,elebilis in hac vita. 70. Censura.-Est de fide definitum in Tridentino: «Si quis dixerit in tribus sacramentis, baptismo scilicet, Confirmatione et Ordine, non imprimí characterem in anima, hoc est signum quoddam spiritÚale et indelebile, unde ea iterari non possunt, a. s.» (24). Jam Conc. Florentinum dixerat: «lnter haec sacramenta tria sunt: baptismus, confirmatio et ordo quae characterem, id est, spirituale quod– dam signum a ceteris distinctivum, imprimunt in anima indelebile» (25). 71. Probatur.-Ex praxi Ecclesiae non iterandi haec sacramenta. Ecclesia numquam iteravit haec sacramenta, praecise propter existen– tiam characteris, qui manet durante hac vita. Praeterea character deleri non potest, quia aliqua entitas non desinit esse nisi, vel per se, vel per accidens; per se, id est, per introductionem (23) (24) (26) Sic ALEXANDER ALENSI:, putat characterem pertinere ad primam speciem qualitatis, nempe habitum impressum in anima, P. IV, q. 8, membr. 8, a. 1; etiam STUS. BELLARMINUS, De sacramentis, lib. 2, c. 19; SUAREZ, De sacra– mentis, · disp. 11, sect. 3, n. 14. Alii dicunt pertinere ad secundam, nempe potentiam; ita STUs. THo– MAS, III, q. 63, a. 2, et generatim orones Thomistae. Alii dicunt pertinere ad tertiam, nempe passionem; ita ALTrssronoREN– srs, summa, lib. 4, tr. 3, c. 2, ad 4; et Luao, De sacramentis in aenere, disp. ·6, sect. 3, n. 48. Alii denique dicunt pertinere ad quartam, nempe ad figuram aut for– mam; ita Ma:,sILIUS, in IV sentent., q_ 4, a. 1, conclu. 7. DENZINGER, 862. DENZINGER, 696.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz