BCCCAP00000000000000000000583

DE SAORAMENTIS IN GENERE, th. 4, n. 67-69 Nunc autem, nemini potest esse dubium quod in his omnibus dictis Patrum, contineatur saltem implicite doctrina de charactere; in his enim multa inveniuntur tjuae soli characteri conveniunt, et quae nullo modo referri possunt, sive ad gratiam sacramentalem quae potest amit– ti, sive ad operationem sacramentalem externam quae statim pertransiit. Ergo in doctrina Patrum de signaculo indelebili et infragili... implicite saltem continetur existentia characteris. 68. Probatur ex Sacra Scrip,tura,.-Jain audiviinus a Theologis quod ex Sacra Scriptura nullum possit fieri validum argumentum pro exis– tentia characteris. Attamen, videndum restat utrum in Sacra Scriptura, prout inter– pretata fuit a Patribus, áliquod habeatur pro nostra thesi argumentum. Aliqui Patres, e. g. Stus. Athanasius, Stus. Cyrillus, Basilius et Am– brosius, citant aliquos textus, quando loquuntur de sigillo, vel de sig– naculo. Textus ab ipsis citati sunt isti: «In qua et credentes signati estis Spiritu promisionis sancto, qui est pignus haereditatis... » (18). «Nolite contristari Spiritum Sanctum, in quo signati estis» (19). «Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo et qui unxit nos Deus; qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nos– tris» (20). Quaeritur igitur nunc, utrum in omnibus his textibus habeamus sal– tem argumentum patristicum; et quaestionem negative solvimus, quia non desunt apud Patres multae aliae istorum textuum interpretationes. Unde, neque ex canone interno, neque externo, uti dici solet, pro– bari potest existentiam characteris in Sacra Scriptura contineri. Nihil igitur restat nisi quod eam admittamus ob solam auctoritatem Ro– manae Ecclesiae, in quo maximum, sed rationabile, praesta.mus obse– quium Deo revelanti et ejus fideli et infallibili Ecclesiae (21). § II.-DE NATURA CHARACTERIS 69. Quid sit character.-Circa natura:m seu essentiani characteris non una, sed multiplex, est theologorum sententia. Juxta Durandum character «est sola relatio rationis, per quam ex institutione et pactione divina deputatur aliquis ad sacras actio– nes» (22). Haec tamen sententia Durandi ab omnibus aliis theologis rejicitur, et merito quidem, nam componi nequit, neque cum Concilio Tridentino, neque cum dictis Patrum. Juxta alias theologos character est aliquid vere reale et ontologicum; (18) (19) (20) (21) (22) Ad. Eph., l, 13. Ad Eph., 4, 30. II cor., l, 21. Cfr. FRANZELIN, De sacramentis in genere, th. 12, ubi totarn doctrinarn de existentia characteris perfecte et absolute invenies investigatarn. In IV sentent., dist. 4, q. 1, n. 11. ,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz