BCCCAP00000000000000000000583
DEl. EXISTElNTIA CHARACTERIS, th~ 4, n. 66-67 43 que ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad vitae sancti– ficationem atque illud primum et bonis et malis potest esse commune; hoc alterum, proprium est bonorum et piorum» (11). Et alio in loco: «Et vos oves Christi estis; characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis; sed erratis et peritis» (12). Quoad Confirmationem et Ordinem non tam explicitus videtur Stus. Doctor, neque quaestio de his sacramentis specialiter agitabatur; tamen quoad Ordinem nullum est dubium ( 13). 67. Doctrina de charactere apud alios Patres.-Uti superius .viditnus, doctrina de charactere apud Sanctum Augustinum explicite et ciare omnino invenitur; reliquum est ut eamdem quaeramus apud alios Patres. Porro, apud reliquos Patres doctrina de charactere implicite inve– nitur in signaculo vel sigillo ... , quod habetur in iis qui fuerunt valide baptizatL Ex recitatione textuum potest probari quod Patres multos effectus assignant Baptismo: a) Per baptismum fit liberatio captivitatis, remissio peccatorum, re– generatio, nova nativitas... Jamvero inter istos effectus enumerant etiam Patres signaculum quoddam, sigillum sanctum, spirituale, inde– lebile, infragile... ( 14). b) Hoc sigillum, sive signacul11m, comparatur a Patribus cum sig– no corporeo quo milites vel oves signantur, vel cum signatione anuli in cera, vel cum · nota circumcisionis, vel cum signatione filiorum Is– rael in Aegipto... (15). c) Hoc signaculum reponunt Patres in corde vel in anima; quo habito, daemones fugiunt, timent, pavescunt; e contra, angeli sunt nobis proximiores ( 16). d) Munus istius signaculi vel sigilli in eo est quod agnoscamur a Christo nostro Domino, nostro hero; si enim Christum deserimus per apostasiam, remanet adhuc signaculum, et Christus noster Rex et Im– perator nos agnoscit; sumus de ejus familia, de ejus greg~, deque ejus exercitu. «Obsignaris, ait Stus. Chrysostomus, quemadmodum enim sigillum militibus, ita et fidelibus spiritus (id est, character) imponitur, ut etiam si desertor fugias, omnibus fias manifestus» (17). (11) (12) . (13) (14) (15) (16) (17) De Baptismo, lib. 5, c. 23, n. 33-34; PL, 43, 193. · Cfr. ad pleb. Caesar., n. 4; PL, 43, 693; in Joan., tr. 6, n. 16; PL, 3&, 1433; in I Joan., tr. 5, n. 6; PL, 35, 2015. Cfr. Journei, 1617, 1620, 1642; probabilius etiam in Confirmatione, Jour– nel, 1647. Ita STUS: BAl,,ILIUS, in s. Baptism., n. 5; PG, 31, 434; STU$. C'YRILLUS HIE– R0$0L'YMIT., Procateches, n. 16, 17; PG, 33, 359, 366; . STUS. GREGORIUS NA– CIANZENUS, or. 40, in Baptismum, n. 4; PG, 36, 362; STUS. J0ANNES DA– MASCENUS, De Fide Orthodoxa, lib. 6, c. 9; PG, 94, 1118. Ita STUS. BASILIUS, !. c., . n. 4; GREG. NACIANZENUS, !. c., n. 15; J0ANNES OHRYSOST0MUS, in II Cor., hom. 3, n. 7; PG, 61, 417; in Eph., hom. 2, n. 2; PG, 62, 18, . · STUS, AMBROSIUS, De Spiritu ,sancto, lib. 1, n. 79; Pi;., 16, 752; STUS. C'Y– RILLUI,, Cateches., 17, n. 36·; PG, 33, 1011. STUS. CHRYS0ST0MUS, in II Cor., hom. 7, n. 'I; PG, 61, 417.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz