BCCCAP00000000000000000000583
42 DE SAORA.l.V[ENTIS IN GENERE,. th. 4, n. 66 cebant baptismum ab haereticis collatum esse validum et tamen debere repeti, sed ideo dicebant baptismum esse rursus conferendum, quia hae– retici, eo ipso quod non habebant Spiritum Sanctum nec gratiam, non poterant valide baptizare et conferre sacramenta. Nec alío modo ratiocinabantur Donatistae, qui etiam baptismum re– petebant, quia existimabant sacramenta, a catholicis collata, esse in– valida. Nunc autem, si ratio inquiratur cur tum Stus. Cyprianus, tum Do– natistae, in. hac materia errassent, reponenda est in eo quod non dis– tinguebant ínter gratiam sanctificantem (quae solis bene dispositis con– fertur), et alium effectum baptismi, qui confertur, sive bonis, sive ma– lis, dummodo isti aliqualem voluntatem recipiendi sacramenta habeant. Jamvero Sanctus Augustinus, cujus sola auctoritas valet in praesen– ti materia, non secus ac in materia de Gratia, opportune distinguit ali– quem effectum, nempe characterem, quem omnes induunt cum ad sa– cramentum Baptismi accedunt; et illum effectum assignat tamquam ra– tionem cur sacramentum Baptismi a Donatistis administratum, validum sit, et ideo non possit sine sacrilegio iterari. Ex his clare admodum deducit Stus. Augustinus: a) Baptismum, a Donatistis administratum, esse validum, sed infructuosum, quia charac– terem imprimit, sed gratiam non confert. b) Baptismum Donatistarum valere incipere ad salutem, quando haeretici ad veram Ecclesiam Catholicam redeunt. c) Tandem, characterem, per Baptismum impressum, esse a gratia separabilem. Videas quomodo Stus. Augustinus distinguat inter sacra– mentum, et operationem Spiritus Sancti, bonis et malis communem, et aliam operationem Spiritus Sancti in solis bonis. «Cum ergo sit aliud sacramentum, quod habere etiam Simon Magus potuit, aliud operatio Spiritus Sancti, quae in malis etiam hominibus fieri solet sicut Sauz habuit prophetiam, aliud operatio ejusdem Spi– ritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti cha– ritatis» ( 10). Et alio in loco: «Ecclesiam et Spiritum et baptisma, dicit (scilicet Cyprianus ad Pompejum) ab invicem non posse separari; et ideo qui ab ecclesia separati sunt et a Spiritu Sancto, etiam a baptismo vult intelligi separatas. Quod si ita est, cum quisque in Ecclesia catholica baptismum acceperit, tamdiu in eo manet quamdiu et in Ecclesia et ipse manet; si autem inde discesserit, discedit a Baptismo, quod non ita est. Nam ideo redeunti non redditur baptismus, quia cum discede– ret, non amisit. Quemadmodum autern Spiritum Sanctum sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni, et tamen baptismum habent, sic et Ecclesiam sicut hdbent catholici, non habent haeretici et tamen bap– tismum habent. Nam Spiritus disciplinae fugiet fictum, nec tamen eum fugiet Baptismus. !taque sicut potest baptisma ubi non est Ecclesia... Induunt autem homines Christum (scilicet in Baptismo) aliquando us- (10) STUS. AUGUSTINUS, De Baptismo, lib. 3, n. 21; PL, 43, 149.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz