BCCCAP00000000000000000000583

DE EXISTENTIA CHARACTER.IS , th. 4, n. 62-66 41 Sed iste dissensus in rebus scholasticis supponit, tamquam fundamen– tum, ipsam existentiam rei de qua agitur. Jamvero consensus Theologorum est infallibilis. Ergo doctrina de existentia characteris est doctrina infallibilis; et cum ejus veritas ne– queat deduci vi alicujus ratiocinii vel conclusionis, dicenda est veritas revelata, in deposito revelationis contenta, et per organum Traditionis conservata in Ecclesia Dei. 63. Nota bene.-Theologi omnes non tantum concordant in admit– tenda existentia characteris, sed praeterea conveniunt in aliquibus no– tis ipsius: sic adest consensus circa indelebilitatem characteris .(saltem in hac vita) et circa initerabilitatem sacramentorum in quibus character imprimitur. Ergo etiam ex consensu Theologorum probatur characterem esse indelebilem .(saltero in hac vita), et sacramenta, quae characterein imprimunt, iterar! non posse. 64. Conclusio quaedam maximi momenti.-Cum apostolicitas cujus– libet doctrinae possit duobus modis cognosci, nempe per documenta con– ciliaría sive pontificia, et per consensum Theologorum, jam per se pate:t quod existentia characteris recensenda sit inter veritates apostolicas, sive revelatas, 'utpote habens in sui favorem, tum documenta pontificia, tum consensum omnium omnino Theologorum. · Tandem, si intellectus tuus, rationalistica necnon protestantica men– te imbutus, nondum quietetur, existimetque nostrum argumentum pa– rum, vel nihil valere, recordare, quaeso, nos catholicos duplicem habere fontem revelationis, Sacram Scripturam nempe, e.t Traditionem, sicuti in Theologia Fundamentali probatum est; nos ergo recursum facimus ad organum Traditionis, .a Christo Domino institutum ad custodiendum depositum fidei, quod est magisterium perpetuum successionis apostóli– cae semper vivens in saecula saeculorum. 65. Ex Patrfüus.-Ut scientiae theologicae fiat satis ad' intelligen– tiam fidei, utque exigentiae polemicae occurramus, necesse est indicare doctrinam de charactere prout in successione apostolica continetur; hoc modo convinci poterunt adversarii nostri, fidem, quam nunc habe– mus, non esse ab Innocentio III excogitatam et in Concilio Tridentino noviter introductam et definitam, ,sed apud Patres esse contentam, ideo– que originem divinám merito sibi postulare ... Porro, doctrina de charactere considerari potest: a) In operibus Sancti Augustini, et b) In caeteris Patribus. Ratio istius divisionis in eo est, quia Stus. Augustinus clarissime, ut multis videtur (aliis tamen non concedentibus), exposuit contra Do– natistas effectum quemdam in baptismo, distinctum a baptismi sacra– mento, et a gratia, per ipsum productum. 66. Doctrina apu.d Stu.m. Augustinuni.-Constat certissime ex his– toria tria sacramenta, Baptismum scilicet, Confirmationem et Ordinem~ habita fuisse semper ut initerabilia. Hinc in controversia rebaptizan– tium, Cyprianus, aliique ejusdem opinionis Epi,scopi Africani, non di-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz