BCCCAP00000000000000000000583

40 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 4, n. 61-62 potuerunt quod Innocentius III Papa, primus omnium, characteris exis– tentiam adinvenerit, etsi injuste, ut postea videbimus... b) Pro Ordine: Gregorius IX eos «qui extra tempora statuta sa– cros ordines receperunt, characterem non est dilbium recepisse» (3). c) Pro tribus sacramentis simul sumptis: Concilium Florentinum: «lnter haec sacramenta tria sunt, scilicet baptismus, Ordo, Confirma– tio, ... quae characterem imprimunt» ( 4). Concilium Tridentinum, in quo definita est nostra thesis: «Si quis dixerit, in tribus sacramentis, Baptismo scilicet, Confirmatione et Or– dine non imprimí charaéterem in anima, hoc est signum quoddam spi– rituale et indelebile, unde ea iterari non possint, a. s.» (5). 62. Ex Theologis.~Ante omnia bene notanduin est quod non statim ac textus Theologorum «characterem» sonant, de charactere prout est effectus a gratia sacramentali distinctus, necessario intelligendi sunt; sed ut argumentum validum conficiatur, ipse contextus considerar! oportet. Jamvero, etsi primi Scholastici, e. g. Petrus Lombardus, non affe– rant nobis textus undequaque claros, ita ut sine ambagibus dicere pos– simus ibi necessario intelligi ,debere de charactere sensu proprio, tamen confitendum est quod saeculo XIII adest perfectus et plenus consensus apud omnes Theologos circa characteris existentiam. «Characterem, ait Stus. Thomas, in sacramentis quibusdam imprimt moderni profitentur, sed, in modo ponendi ipsum in anima, partim dif– ferunt et partim conveniunt» (6). Omnes igitur existentiam characteris tamquam aliquid indubitatum tradunt, quod eo vel magis apparet quando omnes indiscriminatim cha– racterem admittunt propter solam auctoritatem Romanae Ecclesiae. Sic e. g. Scotus, postquam omnia argumenta ex Sacra Scriptura de– sumpta conatus est infirmare, ita suam disputationem concludit: «Prop– ter solam auctoritatem Ecclesiae, quantum occurrit ad praesens, est ponendum characterem imprimi» (7). Similiter Gabriel Biel dicit: «Magis videtur consonare determinatio– ni Ecclesiae ponere characterem quam ejus oppositum et communiter Schola Theologorum» (8). Item Cajetanus dicit: «quod sacramenta imprimant characterem, ex Sacra Scriptura non habetur, sed ab Ecclesiae auctoritate, et non multum antiqua» (9). In distinctas abeunt sententias Theologi quando intendunt deter– minare modum probationis, an nempe possit probari ex Sacra Scrip– tura, an ex Traditione, an solum ex auctoritate Romanae Ecclesiae. (3) aonsu.ltationi, lib. 1, tit. 11, c. 16. (4) DENZINGER, 695. (5) DENZINGER, 852; cfr etiam 960, 964. (6) In IV Sentent., dist. 4, q. 1, a. l. (7) In IV sentent., dist. 6, q. 9. (8) In IV sentent., dist. 4, q. 2; dist. 6, a. 3, dub. 1; III, q. 63, a. l. (9) III, q, 63, a. l. ,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz