BCCCAP00000000000000000000583

38 DE SAORAMENTIS IN GENERE, th. 4, n. 55-57 durante eodem mortis periculo, vel vivente conjuge, dari potest revivis– centia; in Matrimonio ornatus ille est vinculum conjugale; in Extrema Unctione, commendatio infirmi in manibus Dei. 3. 0 ) Non reviviscit Eucharistia, quia, vel removes obicem ante vel post specierum corruptionem; si ante, sacramentum ipsum, adhuc exis– tens, gratiam producit et ideo non reviviscit; si post, jam nihil est prae– sens quo fieri possit reviviscentia. In hoc sacramento «res et sacramen– tum> est ipsa praesentia realis Christi sub speciebus; Christus desinit esse praesens statim ac species corrumpuntur. Unde, speciebus corrup– tis, sacramentum reviviscere nequit. ART. II De productione characteris in tribus sacramentis. Agemus in hoc articulo in quatuor paragraphis: a) de existentia characteris in tribus sacramentis; b) de ejus natura; c) de ejus indele– bilitate, et d) de ejus subjecto. § I.-DE EXISTENTIA CHARACTERIS THESIS 4,ª: In tribus sacramentis, Baptismo scilicet, Confirmatione et Ordi– ne imprimitur character in anima, hoc est signum quoddam spi– rituale et indelebile, unde ea iterari non possunt. 56. Connexio materia.e.-In thesi praecedenti sermo fuit de effectu sacramentorum, et diximus sacramenta Novae Legis conferre gratiam quam significant, et quidem ex opere operato. Hoc erat omnibus sa– cramentis commune; in hac thesi inquiritur utrum aliqua sacramenta praeter illum effectum, nempe gratiam sacramentalem, habeant ali– quem alium effectum ipsis proprium, et respondemus dicendo quod tria sacramenta, baptismus scilicet, Confirmatio et Ordo, praeter gratiam sacramentalem, habent alium effectum, nempe characterem. Thesis vult probare factum, nempe existentiam characteris; postea veniunt de more quaestiones scholasticae circa ejus naturam, munus... ; sed haec thesis est fundamentum alterius disquisitionis, uti per se evi– dens est: ante considerationem alicujus naturae, seu essentiae, oportet per prius considerare ejus existentiam. Thesis in tantum probat naturam characteris in quantum in Con– cilio Tridentino definita est. 5•,. Quid sit character.-Character potest significare: a) notam quamdam impressam, vi cujus unum ab altero distinguitur; potest etiam significare b) signum quoddam ad similitudinem alicujus, ita ut ha– beatur imago vel configuratio quaedam. In hac thesi nihil dicimus nec

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz