BCCCAP00000000000000000000583

36 DE SACRAMENTIS IN GENERE, n. 50-51 Hanc ultimam sententiam defendit el. Billot qui ita ratiocinatur: Sacramenta sunt instituta in remedium peccati, ad Uganda scilicet vul– nera quae per peccatum originale contraximus. Jamvero peccatum ori– ginale non solum est privatio gratiae, verum etiam vulneratio nostrae animae per ablationem immunitatis a concupiscentia et integritatis. Unde necesse est quod gratia sacramentalis non tantum nobis reddat gratiam sanctificantem, sed etiam dispositiones quasdam permanentes, imminutivas concupiscentiae et ignorantiae. Advertit tamen el. Theologus nos non posse praecise assignare pro– prias ac distinctivas rationes singularum gratiarmn sa,cramentalium; sed necessario in quibusdam generalitatibus consistere debere (3). § III.-DE MENSURA GRATIAE SACRAMENTALIS 51. Gratia sacramentalis major vel ininor est prout dispositiones subjecti majores vel minores sint: «Justitiam in nobis recipientes, ait Concilium Tridentinum, loquendo de causis justificationis, unusquisque secundum mensuram quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, et secundum uniuscujusque dispositionem et cooperationem» ( 4). Haec doctrina es~ communis, et certa omnium theologorum sententia. Deducitur haec doctrina ex his quae supra dicta sunt ex opere ope– rato; nam sacramentum, utpote instrumentum quoddam ad applicanda hominibus merita Christi Redemptoris, est de se indefinitae virtutis, eo– dem modo se habens ad hunc vel ad alium; ideoque quantum est de se, indifferenter se habet ad magnam vel ad parvam justificationem effi– ciendam; quod autem major justificatio in hoc quam in illo occurrat, dependet a diversis dispositionibus, quibus homines ad ipsam recipien– da_m coaptantur. Rationes hujus dispositionis divinae ita assignantur a Sto. Thoma: «Primo, quia ad suavem Dei Providentiam et sapientem ac justissimam distributionem pertinet, ut melius disposito majar gratia conjeratur. Secundo fuit hoc expediens, ut homines excitarentur ad recipienda sacramenta cum majori devotione et reverentia, saltem propter spem majoris fructus. Tertio, quia causae naturales melius operantur circa passum melius dispositum; decuit ergo ut causae gratuitae (ut sic di- cam) eamdem proportionem servent» (5). - Caeterum id occurrit in physicis, «nam_ sol magis calefacit metallum quam lutum, quia metallum est magis conductivum caloris» (6). (3) Ofr. BILLOT, OP. cit., pag. 95; FRANZELIN, op. cit., pag; 143; ZUBIZA~A, op. cit., sect. 1, q_ 4, a. 6; HERVE, op. cit., 'pag. 430-431 ; SThS, De sacrci– mentis in genere, n. 42 sqs.; cfr. E. NEVEUT, La grace sacramenteZle, in DivThom. (Pi), 38 (1935'), 249-285,; BRAZZAROLA, La natura della grazia sa– aramentale neUa dottrina di S. Tommasso (Grottaferrata, 1941); PUIG DE LA BEI..LACASA, op. cit., n. 160-168. (4) DENZINGER, 799. (5) ·III, q. 69, ª· 8; cfr. SUAREZ, In III, q. 62, disp. 7, s. 7, n. 5. (6) BILLOT, De sacram. in genere, pag. 100.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz