BCCCAP00000000000000000000583

DE NATURA GRATIAE .SAORAMENTALIS, n. 49-50 35 Similiter accidit in casu nostro, in quo fides requiritur ut hominem disponat ad justificationem; baptismus vero ut eam causet; si alterutrum deest, justificatio non habetur. Objectio 3.ª: Si sacramenta conferrent gratiam ex opere operato, dicendum esset quod haberent vim magicam, aut quod Spiritus Sanctus resignaret vices suas sacra– mentis, quod ridiculum est. Ergo gratiam non conferunt ex opere operato (55). Respondeo: Haec, et multa ejusdem generis, sunt quae nobis catholicis imputantur Protestantes, aliique qui doctrinam catholicam penitus ignorant, et qui· doctrinam, a seipsis plane vitiatam, unpudenter nobis tribuere non verentur. Distinguo antecedens : Si sacramenta conferrent gratiam et sanctificationem in– dependenter omnino a Deo causa principali, haberent vim magicam, concedo... ; si dependenter a Deo..., nego. Objectio 4.a: SecundÚm Catholicos nullus requiritur bonus motus ad suscipiendam gratiam sacramentalem, sed sufficit opus operatum, quod virtute sua producit gra– tiam. Atqui haec doctrina est Sacrae Scripturae omnino repugnans. Ergo doctrina catholica, juxta quam sacramenta conferunt gratiam ex opere operato, sine uno scilicet bono motu cordis, repugnat Sacrae Scripturae. Respondeo: Haec est alia calumnia qua Protestantes persequebantur Catholicos, nam doctrina catholica non excludit, immo potius omnino exigit, bonos motus cordis ad justificationem in sacramentis obtinendam; doctrina catholica dispositiones bonas morales exigit ad removendum obicem, ut susceptio sacramenti sit fructuosa; gratia tamen sacramentalis non producitur a dispositionibus subjecti, sed ab ipso signo sensibili rite adhibito juxta institutionem Christi. § II.-DE NATURA GRATIAE SACRAMENTALIS 50. Quid sit gratia sacramentalis.-Constat igitur. ex thesi praece– denti quod sacramenta conferant gratiam quam significant, íd est, gratiam sacramentalem; haec gratia sacramentalis est sine dubio gra– tia sanctificans, vi cujus consortes efficimur divinae naturae; at cum singula sacramenta causent gratiam quam significant, et gratia sancti– ficans non sit nisi una, si gratia sacramentalis esset simpliciter gratia quam sanctificantem appellamus, sequeretur necessario omnia sacra– menta eumdem effectum habere, quod nequit ullatenus admitti, eo quod singula sacramenta non eodem modo significent gratiam; quapropter necesse est quod gratia sacramentalis aliquid addat supra gratiam ha– bitualem, seu sanctificantem. Jamvero in hac ultima assertione omnes omnino Theologi sunt con– formes.. Quaestio inter Theologos in hoc reponitur: utrum illud quod gratia sacramentalis addit supra sanctificantem, sit aliquid actuale, an ha– bituale. Gene:ratim Theologi sustinent esse auxilium quoddam actuale, aut jus ad auxilia quaedam actualia, in ordine ad finem cujuslibet sacra– menti adimplendum (1). Alii, .e contra, dicunt id esse aliquid habituale et permanens in ani– ma (2). (55) Ita CALVINus, Antidotum Oonc. Trid., ad sess. 7, c. 5. (1) Ita CAJETANUS, in III, q. 62, a 2 ; . SOT.US , in IV Sent., dist. l, q. 3, ª· 2; DE Luoo, De sacram, tn genere, disp 4, sect. 3, n. 19 sqs., et multi alii. (2) Ita CAPREOLUf!, in IV Sent., dist. 1, q, 1, a. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz