BCCCAP00000000000000000000583
34 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 3., n. 49 49. Objectio 1.a: Sacra Scriptura multis in locis dicit fidem justificare. Jamvero fides est opus operantis. Er:go in Sacra scriptura justificatio et gratiae collatio tri– buitur operi operantis. Et facile omnino probatur major.: «Justitia autem Dei per fidem Jesu ChrisU in omnes et super omnes qui credunt in eum» (48). «Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibUs legis» (49). «Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi; et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis; propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro» (50). Respondeo: a) Sacra Scriptura docet multis in locis fidem, qualem intelligunt Protestantes, justificare, nego, nam fides protestantica nonnisi ridicula Scripturarum est, et absurda interpretatio; confer tractatum dogmaticum de Gratia et de Vir– tutibus infusis. b) Et haec objectio pertinet ad nostram thesim, nego. Pertinet ad tractatum de Gratia et Virtutibus, concedo. Explico: Dixi hanc objectionem non pertinere ad nostram thesim, nam, ut in superioribus notatum est, in ea agitur de collatione gratiae in susceptione sacra– mentí; jamvero textus, a Protestantibus congesti contra efficaciam sacramenti ex opere operato, agunt de justificatione extra sacramenta; esto igitur quod justificatio et gratia obtineantur per fidem, extra sacramenta; at, estne idem dicendum de justificatione et de coll¡¡,tione gratiae intra sacramenta? Minime gentium, sicut pro-. batum manet in nostra thesi, in qua abundantissime vidimus argumentis S. Scrip– turae et Patrum et Theologorum omnium aetatum ac temporum et praxi Ecclesiae, collationem gratiae tribui ipsi signo sensibili secundum Christi institutionem rite posito, non vero actibus fidei, sive subjecti sacramentum recipientis, sive ministran– tis. Ergo in sacramentorum susceptione gratia non tribuitur actibus fidei. lnstant: Atqui in textibus objectis justificatio tribuitur solí fidei, sensu nempe exclusivo: Nam: «Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operib1:1s le-. gis» (51). «Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est, non ex operibus ne quis glorietur» (52). Ergo justificatio secundum sacram Scripturam habetur tantum per fidem, Ergo excluduntur sacramenta. Respondeo : In Sacra Scriptura excluduntur ad justificationem opera legis et opera meritoria, concedo. Excluduntur sacramenta, nego. Cfr. enim argumenta pro nostra thesi. Si vis tamen inquirere quo sensu fides possit recenseri inter causas justificationis, quamvis justificemur per sacramenta ex opere operato, cfr. Franzelin, th. XIII, ubi pulcre omnino id expresse declarat (53). Objectio 2,ª: Quando Sacra Scriptura lciquitur de fide et de sacramento simul, justificationem tribuit fidei, non vero sacramento. Ergo in hoc casu sacramentum non producit gratiam ex opere operato, sed sola fides. Prob.. antecedens: «Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero. non crediderit, condemnabitiir» (54). Fides igitur talis est conditionis ut ipsius de– fectus sit ratio sufficiens damnationis; sequitur proinde fidem esse causam suf-. ficientem salutis. Ergo tandem concluditur Sacram Scripturam in hoc casu justifi-. cationern tribuere fidei, non vero sacramento baptisrni. Respondeo : Concedo antecedens, et ad ejus probationern dico : quando ad ali– quem effectum producendum requiruntur duo, quorurn unurn se habet ut causa, al– terum vero ut conditio sine qua non, tune si unurn quodlibet deest, non consequitur· effectus; si autem ponitur illud quod se habet ut conditio, excluditur tarnen illud quod se habet ut causa, effectus nondum consequetur. (48) Ad Rom., 3, 22. (49) Ad Rom., 3, 28. (50) Ad Gal., 2, 16. (51) Ad Rom., 3, 28. (52) Ad Eph., 2, 8; cfr. Ad Gal., 2, 16, et Ad Rom., 3, 22. (53) F&ANZELIN, lJe sacramentis in genere, th. 8, p. 75, (54) Me., 16, 16. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz