BCCCAP00000000000000000000583
'528 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 18, n. 973-974 At sunt in matrimonio alii effectus, a substantia matrimonii omnino separabiles, utputa ea quae referuntur ad dotes, haereditates, jura con– jugum, aut filiorurn quoad bona temporalia ... Quod igitur auctoritas civilis in his aliisque similibus possit leges ferre et obligationes inducere, nemo est ínter catholicos qui vel míni– mum quid dubitet; cum enim haec omnia pertineant ad bonum tem– porale et commune societatis, auctoritas civilis potest ea moderari. 2. 0 ) Quaenam sit potestas auctorita:tis c~vilis in matrimonia infide– lium. A) Matrimonium infidelium non subest auctoritati ecclesiasti– cae, quia non est sacramentum, et quia infideles non sunt subditi Ec- desiae. · B) Auctoritas civilis potestatem habet in matrimonia infidelium: l. 0 ) quoad effectus civiles, et 2. 0 ) probabilius, etiam quoad vinculum con– jugale, ita ut impedimenta dirimentia, juri divino conformia, statuere possit. Dixi: probabilius, quia non desunt qui id negent, eo quod omne ma– trimonium sit «res sacra» ( 1). Attamen sententia probabilior (2) sustinet auctoritatem civilem pos– .se matrimonia infidelium moderari, impedimenta impedientia et diri– mentia statuere; et ratio est quia bonum commune publicum societatis ,postulat aliquam adesse auctoritatem quae id faciat. Jamvero Ecclesia nullarri habet potestatem in his matrimoniis infidelium. Ergo eam ha– bere debet auctoritas civilis. 974. Nota bene.-Sed notari debet auctoritatem civilem hanc potes– tatem non habere jure proprio, quia matrimonium est res sacra, et per se spectare deberet ad auctoritatem religiosam, sed per accidens et ra– tione necessitatis, quia deficit in casu auctoritas religiosa (3). (1) PERRONE, De matrimonio christiano, lib. 2, sect. 2, c. 3, a. l. (2) Ita SANCHEZ, De matrimonio, lib. 7, disp. 3; GASPARRI, De matrimonio, vol. 1, n. 290; WERNZ, lib. 4, tit. 1, n. 75. (3) BrLLOT, De matrimonio, th. 47, ad 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz