BCCCAP00000000000000000000583
52G DE SACRAME.."t\TTO MATRIMONII, th. 18, n. 9'67-969 967. Censura.-Conc. Tridentinum definivit Ecclesiam posse impedi– menta dirimentia statuere: «Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse cons– tituere impedimenta matrimonium dirimentia, vel in his constituendis errasse, a. s.» (3). Pius IX in Syllabus: «Ecclesia non habet potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed ea potestas civili auctoritati competit a qua impedimenta existentia tollenda sunt». «Ecclesia sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coe– pit, non jure proprio, sed illo jure usa, quod a civili potestate mutua– ta erat» ( 4). Pius VI, contra Pistorienses agens, damnat ut haereticam, doctrinam secundum quam Ecclesia hanc potestatem non haberet jure proprio et originario: «canonum 3, 4, 9, 12, sessionis 24 Concilii Tridentini eversi– va, haeretica» ( 5). 968. Probatur.-Ex praxi Ecclesiae. Historice constat Ecclesiam, jam a primis temporibus, impedimenta matrimonium dirimentia jure proprio statuisse (6). Atqui, nisi dicas Ecclesiam errasse in rebus fidei et morum, haec praxis demonstrat ipsam hab'ere talem potestatem. Ergo ... Ratione theologica.-Matrinioniurri inter baptizatos est ipse contrae– tus naturalis ad dignitatem sacramenti a Christo elevatus. Atqui Ec– clesia, jure proprio, potestatem habet in his quae spectant ad adminis– trationem sacramentorum. Ergo Ecclesia potestatem habet jure proprio in administrationem sacramenti matrimonii. Porro recta administratio sacramenti matrimonii secum fert potes– tatem impedimenta dirimentia statuendi, conditiones apponendi aliaque hujusmodi quae ad contractum spectant. Ergo ... 969. Scholion.-Haec omnia valent de- omnibus matrimoniis bapti– zatorum, ideoque etiam haereticorum atque schismaticorum; ratio est quia illi qui baptizati sunt, potestati Ecclt:)siae subjiciuntur; quapropter Ecclesia potest praedicta matrimonia moderari. Sed praeterea att&ndendum est utrum Ecclesia velit suas leges hae– reticis applicare; sic e. g. a forma celebrationis matrimonii dispensat: «Acatholici, sive baptizati sive non baptizati, si ínter se contrahant, nullibi tenentur ad catholicam matrimonii formam servandam» (7). (3) DENZINGER, 974; cfr. etiam 973, 982. ( 4) DENZINGER, 1768-1169. (5) DENZINGER, 1559. (6) Sic conc. Neocesarense (aun. 314) : «Femina, si duobus nupseTit fratribus, extrudatur usque ad mortem; sed in morte, propter humanitatem, si di– xerit, quod ubi convaluerit, solvet matrimonium, habebit poenitentiam». Stus. Gregorius Magnus: «Terrena lex in Romana Republica permittit ut sive fratris et sororis, seu duorum fratrum germanorum vel duarum so– rorum, filius et filia misceantur. Sed experimento didlcimus ex tali conju– gio sobolem non posse succrescere... Unde necesse est ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi jungi debeant. Nam secunda, quam praediximus a se omnino debet abstinere». Journel, 2299. (7) CIC, c. 1099.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz