BCCCAP00000000000000000000583

DE POTESTATE ECCLESIAE, th. 18, n. 963-966 525 Non praecipitur aliqua lege humana, quia lex humana non potest aliquid ordinare contra legem natura'lem; Sed lex naturalis liberum re– linquit hominem se ligandi aut non ligandi vinculo matrimonii. Ergo_. .,_; Attamen, per accidens posset quis obligari ad matrimonium contra-_ hendum e. g. ad vitandum perlculum incontinentiae, ad implenda:m pro– missionem datam, etc... CAPUT V DE POTESTATE ECCLESIAE IN MATRIMONIUM THESIS 18.•: Ecclesia sola, jure proprio et nativo, habet potestatem statuen– di impedimenta matrimonium bapfü:atorum dirimentia. 964. Status qu.aestionis.-Matriin~miuin est in sua essentia contrae– tus quidam; hinc matrimonio ex eo quod sit contractus, obstare possunt aliqua ex jure divino sive naturali sive positivo, ut metus, error, quae illud invalident ex defectu scientiae, libertatis ... Quaeritur in hac thesi utrum etiam Ecclesia, eaque sola, possit im– pedimenta statu_ere, ita ut, ipsis existentibus, matrimonium tarn fide- · lium quam schismaticorum non solum illicitum, sed etiam invailidum evadat. Si autem affirmative, inquirendum est qua jure possit Ecclesia impe– dimenta statuere. Responsum damus per modum unius. .Pars 1.ª: Ecclesia jure proprio et nativo impedimenta statuere potest, etiam dirimentia. 965. Explicatio ter:minorum,,.-Pauca sufficiant; caetera. apud Mo– ralistas. lmpedimentum est aliqua circumstantia quae in alterutro, aut in utroque conjuge existens, obstat ex dispositione juris, sive divini, sive hu– .maní, matrimonio licite vel valide contrahendo. Impediens, si obstat matrimonio licite contrahendo. Dirimens, si obstat simul matrimonio valide contrahencto. 966. Adversarii.-a) Protestantes secundum quos Ecclesia nullam haberet potestatem statuendi impedimenta dirimentia; Matrimonium est quid profanum et totum ejus regimen ad potestatem civilem perti– net Jl). b) Marcus Antomius de Dominis et Launoy, Regalistae et Jansenis– tae, docuerunt pótestatem statuendi impedimenta dirimentia matrimo– nia pertinere exclusive ad potestatem civilem Principum, non autem ad Eccle-siam, nisi ex consensu et indulgentia Principum _(2). (1) LUTHERUS, De caPtiv. babyl. eccl.; cap. «De matrim.»; CALI/INUS, Jnstit.. lib. 4, c. 19, n. 37. (2) MARCU'5 ANTONIUS DE DOMINIS, De republ. eccles., lib. 5, c. 2; LAUNOY, De regia in matrim: potestate, p. 1, a. 4, c. 4-5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz