BCCCAP00000000000000000000583

524 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 17, n. 962-963 ART. II De subjecto matrimonii. 962. Aliae conditiones sunt necessariae ad validitatem matrimonii, et aliae ad licitam ejus celebrationem; breviter de utrisque agemus. A) Ad validitatem sacramenti matrimonii: 1. 0 ) Solus baptizatus, quia baptismus est janua Ecclesiae, et per baptismum capaces efficimur recipiendi alia sacramenta. 2. 0 ) Nullo impedimento dirimente ligatus, quia impedimentum diri– mens invalidat matrimonium (1). 3. 0 ) Habilis ad copulam matrimonialem habendam, nam nemo potest alteri jus dare ad rem impossibilem. 4. 0 ) Sufficienter instructus et líber (2). 5. 0 ) Intentionem habens, saltem virtualem ad matrimonium confi– ciendum; ad sacramentum vero suscipiendum, sufficit intentio habitua– lis, expressa. 6. 0 ) Ex lege ecclesiastica requiritur determinata aetas (3), coram Parocho et duobus testibus ( 4). B) Ad liceitatem sacramenti matrimonii: l.º) Status gratiae, quia matrimonium est sacramentum vivorum. 2. 0 ) Nullo impedimento impediente obstrictus. 3. 0 ) Convenit ut fideles antequam matrimonium ineant: a) Confir– mationem recipiant; b) sua peccata confiteantur,· e) sanctissimam Eucharistiam suscipiant (5). Caetera cfr. apud Moralistas et Canonistas. 963. Scholion.-Sacramentum Matrimonii nemini est per se necessa– rium. Nam id non Est alicui individuo per se necessarium quod ei non praecipitur, neque lege naturali, neque positiva divina neque humana. Atqui ita est matrimonium. Ergo... Prob. minor: Nam praecipitur lege naturali, quia natura nihil praeci– pit individuo nisi quod pertinet ad ejus perfEctionem relate ad ultimum finem. Sed matrimonium institutum est ad bonum generis humani. Non praecipitur lege divina positiva, quia nullibi talis lex continetur singulos homines obligans. (1) CODEX JURIS CANONICI, C. 1035, 1072, 1075. (2) Cfr. canones 1082, 1083, 1087, 1074. (3) Canon 106'(. (4) Canon 1094. (5) canones 1021, 1033, 1066.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz