BCCCAP00000000000000000000583

DE MINISTRO MATRIMONII, th. 17, n. 959-961 523 CAPUT IV DE MINISTRO ET SUBJECTO SACRAMENTI MATRIMONII Agemus in hoc capite: a) de ministro matrimonii, et b) de ejus sub– jecto. ART. I De ministro matrimonii. THESIS 17.": Ministri saci·amenti Matrimonii sunt ipsi contrahentes. Minister sacram:enti est ille qui sacramentum conficit, debitam ma– teriam et formam applicando cum intentione faciendi quod facit Ec– clesia. Dicimus in thesi ipsos contrahentes esse ministros sacramenti ma– trimonii, quatenus ipsi, et non alius, materiam et formam applicant cum debita intentione. 959. Adversarii.-Fuerunt aliqui, ut Canus, Sylvius... qui dixerunt sacerdotem, qui nuptias benedicit et profert verba: «Ego vos coniungo», esse ministrum sacramenti matrimonii <<1). Censura.-Est doctrina certissima, immo theologice certa. 960. 1. 0 ) Cui:ri sacramentum et ,contrnctus matrim:onialis unum sint et idem, sequitur quod me qui conficit contractum, conficü etiam sacra– mentum. Atqui contrahentes conficiunt contractum. Ergo et sacramen– tum matrimonii. 2. 0 ) Ex praxi · Ecclesiae. «In mortis periculo validum et lic.itum est matrimonium contractum coram solis testibus; et etiam extra mortis pe– riculum, dummodo prudenter praevideatur eam rerum conditionem esse per mensem duraturam» (2). Ergo in certis adjunctis valet matrimo– nium sine praesentia et benedictione sacerdotis. Non igitur sacerdos est minister hujus s.acramenti. 961. Nota bene.-Sacerdos est testis ex officio deputatus ad solemni– zandum matrimonium coram facie Ecclesiae. Ejus praesentia est con– ditio necessaria ad validitatem matrimonii: «Et tantum matrimonia valida sunt, quae cóntrahuntur coram parocho ve,i loci Ordinario vez ... .,, (3). (1) CANO, De locis theol., lib. 8, c. 5; SYLVIUS, in Suppl., q, 42, a. l, quaeritur l; CONTEN.SON, lib. 2, p, 4, diss. 4, c. 1, prop, 3 et 4, (2) CODEX JURIS CANONICI, c. 1098; cfr. etiam DENZINGE:R, 990. (3) ConEX JURIS CANONICI, c. 1094;

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz