BCCCAP00000000000000000000583

522 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 16, n. 956-958 II.-DE MATRIMONIO RATO ET CONSUMMATO THESIS 16.ª: Matrimonium ratum et consummatum est extrinsece omnino indissolubile. 956. Adversarii.-Sunt moderni increduli et Protestantes, juxta quos matrimonium, etiam consummatum, solvi potest ab auctoritate civili. 957. Censura.~Nulla est definitio Eccl-csiae hac in re, na):n canones Tridentini 957 et 977 intelligi possunt de indissolubilitate intrínseca. Sed doctrina Ecclesiae est clara: ait Leo XIII: «Est cognitu neces– sarium solvere vinculum conjugii inter catholicos rati et consummati nullius in potestate esse» (1). Et Pius XI: · «Nulla tamen, neque ullam ob causam facultas hujus– modi (solvendi matrimonium) cadere umquam poterit in matrimonium ratum et consummatum. In eo enim... maxima, ex Dei voluntate, firmi– tas atque indissolubilitas, nulla hominum auctoritate relaxanda elu– cet» (2). Codex Juris Canonici: «Matrimonium validum ratum et consumma– tum nulla humana potestate nullaque causa, praeterquam marte, dis– solvi potest» (3). Probatur.-Ex praxi Ecclesiae. Ecclesia, non solum hanc potestatem sibi non vindicavit, verum etiam expresse negavit ipsam habere. Jam– vero praeter auctoritatem Ecclesiae nulla alia adest nisi auctoritas ci– vilis, quae nihil valet in matrimonio sacramento. Ergo nulla potestas, sive ecclesiastica sive civilis, solvere potest matrimonium ratum et con– summatum. Ratio congruentiae in eo est quod iriatrimonium consm:rtmatum fi– delium significare potest non solum unionem Christi cum Ecclesia, sed etiam unionem Verbi ad humanitatem. Si autem illa unio, utpote mo– ralis et per dona gratiae facta, solvi potest saltém quoad singula mem– bra, haec, e contra, utpote physica, numquam separatur. 958. Objectiones.-Caelestinus III assimilavit casum viri .christiani discedentis a conjuge christiana, casui in quo paganus convertitur ad fidem et baptizatur, et ideo locus est privilegio Paulino. Ergo, juxta Caelestinum III, matrimonium ínter christia– nos ratum et consummatum solvi potest. Respondeo : Et haec docuit Caelestinus III opinative, aut tamquam horno priva- tus, concedo ; aliter, nego. ' Ejus verba: «Non videtur nobis quod licet prior maritus redeat ad ecclesiasticam universitatem, eadem a secundo debeat recedere et resignari priori, . maxime cum ab eo visa fuerit Ecclesiae judicio discessisse, et teste Gregario, contumedia creatoris solvet jus matrimonii contra eum qui relinquit odio fidei christianae» (4). (1) Encycl. Arcanum div. sap. (2) Encycl. Casti Connubii, AAS, pag. 552. (3) CODEX JURIS CANONICI, C. 1118. ·c4J Decret. Jtem quaeris, apud PL, 206, 1256. Cfr. BILLOT, op. cit.. th. 46.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz