BCCCAP00000000000000000000583

DE DISSOLUTIONE MATRIMONII, th. 15, n. 953-955 521 c) Alii multo .communius dicunt professionem religiosam solemnem matrimonium ratum dissolvere ex solo jure, immediate ecclesiastico, me– diate vero divino (7).. Pa.rs 2.•: Ma.trimonium r¡cttum et .non oonsummatum dissolvitur, justa exis~ tente causa, i>er ·dispensationem a S. Sede concessam. 954. Sententiae.-a) Aliqui Veteres, quorum sententiam secuti sunt Billuart, Soto, etc., propugnarunt Romanum Pontificem non posse ma– trimonium ratum dissolvere .(8). b) · Nostris in diebus Del Val docuit Romanum Pontificem non dis– pensare in matrimonio rato, sed· tantum declarare solutionem matrimonii rati propter existentiam alicujus causae, jure divino confirmatae, quae– matrimonium ratum dirimere valet _(9). Sententia tamen communis tenet matrimonium ratum, justa exis– tente causa, posse a Romano Pontífice dissolvi, vi auctoritatis ministe– rialis, ipsi a Deo concessae, sive «utraque parte rogante, sive alterutra,. etsi altera sit invita» (10). Censura.-Doctrina certa. 955. Probatur. L 0 ) Ex praxi Ecclesiae. Romani Pontifices saepe, saltem á tempore Martini V (anno 1417) a matrimonio rato dispensarunt, et nostris diebus frequenter dispensant. Ergo, nisi di_cas Ecclesiam errare in hac re, quae certo certius pertinet ad fidem et mores, dicendum est. Romanum Pontificem hanc potestatem habere (11). 2. 0 ) Vinculum matrimonii rati comparari potest obligationibus juris. divini quae per factum humanum inducuntur. Jamvero Ecclesia in his dispensat. Ergo a parí in matrimonio rato. 3.º) Praeterea, matrimonium ratum non est adhuc signum unionis Christi cum Ecclesia, formaliter ut est indissolubilis, quia non fuit co– pula carnali consummatum. Unde non repugnat ejus dispensatio (12). Scholion.-Dixi: Justa existente· causa, quia Romanus Pontifex non dispensat potestate sibi propria, sed potestate ministeriali a Deo con– cessa; quapropter requiritur justa et proportionata causa. (7) BILLUART diss. 5 a. 2, parag, 5; SOTO, in IV Sentent., dist. 27, q, r, a. 4. (8) Ita SANéHEZ De matrimonio, lib. 2, disp, 14, n. 2; SUAREZ, De Virtute ei: statu religionis, tr•. 7, lib; 9, C, 13; SALMANTICENSES, De matrimonio, C, 4,. n. 6; BILLOT, op. oit., th. 45. (9) DEL VAL, De sacramento matrim., n. 37. (10} CooEX JURIS CANONICI, c. 1119. (11) Cfr. PERRONE, De matri-m. christiano, lib. 3, c. 6, a. 4. (12) Suppl., q. 61, a. 2, ad l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz