BCCCAP00000000000000000000583
DE DISSOLUTIONE MATRIMONII, th. 14, n. 948-950 519 post unius vel utriusque conversionem ad fl.dem, dummodo non fuerit consummatum post utriusque .baptismum. Censura.-Doctrina communis. Probatur.-1. 0 ) Pius V solvit hunc .casum: Aliquando contingit quod unus vir, habens plures uxores, convertitur ad fldem; sed Prima uxor re– nuit converti et baptizari; dum, e contra, secunda uxor, vel tertia, con– vertitur ad fidem. In hoc casu Romanus Pontifex permisit ut vir bapti– zatus permaneat cum uxore baptizaJa, et declarat lrnjusmodi matrimo– nium legitime inter ipsos consistere (8). 2. 0 ) Gregorius XIII hunc alium casum respicit: Conjuges infldeles contrahunt legiti:rnum matrimonium; sed vir. manet in Africa, uxor vero in. Europa. Accidit auteín ut vir, ope missionariorum, convertatur ad fidem et baptizetur, quin tamen quídquam sciat de sua uxore, utrum viva an rilortua sit, utrum conversa· et baptizata, an non. In hoc casu Romanus Pontifex permisit viro fideH ut matrii:nonium contrahere pos– set cum quavis muliere (9). Ut autem haec matrimonia sint valida, necesse est quod praeceden– tia certo soluta fuerint. Unde Romanus Pontifex potest in his casibus vinculum conjugale solvere. 949. Difficultas gravis occurrit circa explicationem hujus facti, an sc,licet aga– tur de applicatione privilegii Pauiini, vel de potestate ministeriali Romani Pontificis. a) Aliqui dicunt agi in casu de privilegio Paulina, simul cum dispensatione ab interpellatione facienda (10). b) Alii, e contra, dicunt in casu non agi de privilegio Paulina, sed Románum Pontificeni matrimonia dissolvere potestate ministeriali, quam habet dispensandi in quibusdam rebus, in quibus per jactum humanum inducitur obligatio juris divini, e. g. in voto, in juramento (11). Praeterea Romanus Pontifex potest matrimonium ratum fidelium dissolvere. Unde cum matrimonium infidelium consummatum minus firme sit quam matrimonium ratum fidelium, potest illud solvere. II.-DE MATRIMONIO FIDELIUM. 950. Status quaestionis.---Matrimonium fidelium validum potest esse: ratum, si nondum est consummatione completum; ratum et consum– matum, si inter conjuges locum habuerit actus conjugalis. Quaeritur proinde in praesenti utrum et quodnam horum matrimo– niorum possit extrinsece dissolvi. Ad cujus explicationem ponimus duas theses sequentes, quarum pri– ma de matrimonio rato, secunda vero, de matrimonio rato et consum– mato erit (8) (9) (10) (11) Constitutio Romani Pontifiois, 2 august 1571; cfr. CAPPELL0, n. 787. Constitutio Populis ao Nationibus, 25 januar 1585. 1ta BENEDICTUS XIV, De synodo dioecesana, lib. 6, c. 4, n. 3; Ro:,iu:r, De matrimonio, t. 1, n. 641 ; DEL VAL, De sacramento matrimonii, n. 30. Itá SAc,CHEZ, De matrimonio, lib. 2, disp, 17; STUS. ALPH0NSUS, lib. , 6, n. 956 ; PALMIERI, th, 26; BILL0T, th. 14; PESCH, n. 795 ; ·HUARTE, n. 339; HERVE, n. 575.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz