BCCCAP00000000000000000000583
DE DISSOLUTIONE MATRIMdNII, th. 14, n. 943-945 517 943. Quaenam fo.erint rationes offerendi libellum repudii.-Res non plane constat. Sacrae Litterae dicunt: propter aliquam foeditatem. · Quid fuerit haec foeditas non satis constat. Aliqui laxius, alii vero rigidius. hanc foeditatem ~nterpretati sunt. Haec turpitudo, vel esset adulterium, vel aliquid simile, utputa steri– litas unius conjugis .(3). Haec facultas extensa est ad omnes gentes, nam gentiles non tene– bantur ad majorem perfectionem quam Judaei. THESIS 14.ª: Matrimonium infideUum, etiam consummatum, potest solvi quoad! vinculum quando u.nus ex conjugibus baptizatur, et alter dis– cedit, vel non vult cum eo cohabitare sine contumelia Creatoris. 944. Censura.-Doctrina catholica, quae continetur in privilegio Pau– lina. Proba.tur.-Dicit Stus Paulus: «Si quis trater uxorem habeat inJide~ lem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. E.t si qua mulier fidelis habeat virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa. non dimittat virum,: sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fiq_elem, e.t sa.nctificata est mulier infidelis per virum fidelem; alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, discedat, non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi; in pace autem vocavit nos Deus» (1). l.º) Agitur in hoc loco de dissolutione .matll'i:m,onii quoad vineulum. 945. Probatur.-Stus. Paulus. loquitur de aliqua discessione quae licita est ·conjugi fideli. Atqui haec discessio non est separatio quoad torum et cohabitationem, sed facultas ineundi novas nuptias. Ergo in casu licite contrahitur novum matrimonium, et ideo vinculum solvitur. Prob. minar:: In hoc loco Stus. Paulus concedit baptizatis · aliquod privilegium. Jamvero, si ageretur de separatione quoad torum et coha– bitationem, nullum adesset privilegium, et baptizati in eadem essent con- ditione ac infideles. · Et hoc confirmatur ex eo quod addit Apostolus: «non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi». Atqui sin.e facultate ad novas nuptias convolandi, pars fidelis esset quam maxime subjecta ser– vituti. ·Ergo conceditur facultas ineundi alias nuptias, ac proinde vin– culum prius solvitur. 2.º) Dissolutio vincu.li fieri pot.est quando pars infidelis s~ve pihysice sive moraliter discedit.-Physice discedit, si revera afüt et non vult cum conjuge cohabitare; moraliter discedit, si cohabitare consentit, sed ita ut partem baptizatam pertrahat ad infidelitatem, aut ad alia gravia peccata. (3) Cfr. PALMIERI, De matrimonio, th,, 16. (1) DENZIKGE!l, 405.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz