BCCCAP00000000000000000000583

516 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 13, n. 940-942 praecepta legis naturae contineri. Inseparabilitas enim matrimonii non ordinatur ad prolis bonum, quod est principalis matrimonii finis, nisi quantum ad hoc, quod per parentes filiis provideri debet in totam vitam per debitam praeparationem eorum, quae sunt necessaria vitae. Hujus– modi autem praeparatio non est de prima intentione naturae, secundum quam omnia sunt communia. Et ideo non videtur esse contra primam intentionem naturae dimissio uxoris, et per consequens nec contra prima praecepta, sed contra secunda legis naturae. Unde etiam primo modo (id est, permanenter) sub dispensatione videtur posse cadere» (1). 941. 2.º) Deus DJ¡atrimonium solvere potest prout· est sacra.m;entum. Specialis enim invenitur ha~ in re difficultas eo quod indissolubilitas matrimonii, prout matrimonium est sacramentum, Videatur pertinere ad praecepta primaria sacramenti; quapropter non potest a Deo dispensari nisi in casibus particularibus et per mod1J,.m miraculi. Ad rem Stus. Thomas: «Inseparabilitas, quamvis sit de secunda in– tentione, prout est in officium naturae, est tamen .de ·prima intentione ipsius prout est sacramentum Ecclesiae. Et ideo, ex quo institutum est, ut sit Ecclesiae sacramentum, manente tali institutione, non potest sub dispensatione cadere, nisi forte secundo modo dispensationis» (2). THESIS 13.ª: Deus in Veteri Testamento matrimonium legitimum dissolvit per concessionem libelli repudii. Censura.- Doctrina communis. 942. Probatur.-Legitur in Deuteronomio: «Si acceperit hamo uxo– rem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante aculas ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vez certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem» (1). Juxta omnes fere theologos his in verbis agitur de dissolutione vin– culi matrimonii, nam: 1. 0 ) uxor dimissa potest alteri viro nubere, quod fieri non posset, manente priori vinculo. 2.~) secundus vir, qui repudiatam duxerit, appellatur maritus ejus. Jamvero tali appellatione non vocaretur si prius vinculum maneret. 3. 0 ) secundus vir poterat eidem mulieri dare iterum libellum repudii. Jamvero libellum repudii dari non poterat nisi legitimae uxori. 4. 0 ) sacerdotes prohibentur ne repudiatam ducant; ergo id aliis ho– minibus non prohibebatur (2). (1) sup,Pl., q. 67, a. 2. (2) Suppl., q. 67, a. 2. ad 3. (1) Deut., 24, 1-4. (2) Lev., 21, 13

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz