BCCCAP00000000000000000000583
DE DISSOLUTIONE MATRIMO:NII, th. 12, n. 938-940 515 Constat denique· sacramentum matrimonii esse intrinsece indissolu– bile, etiam in casu adulterii, ex lege evangeUca. Utrum vero matrimonium extrinsece dissolvi queat, investigandum restat. II.-DE EXTRINSECA INDISS0LUBILITATE MATRIMONII. 939. Status quáestionis.- Quaeritur in praesenti utrum matrimo– nium extrinsece dissolvi queat; qÚ.aeritur proinde utrum Deus possit solvere matrimonium; vel utrum Ecclesia, potestate non propria, sed ei a Deo concessa, solvere possit matrimonium. Utrum denique auct.oritas civilis id ipsum possit. Sed cum matrimonium dari possit inter paganos et inter christianos, quaerendum est separatim de unoquoque. Hinc agemus: a) De matrimonio legitimo paganorum; b) De matri– monio christiano, et quidem,, 1.Q) rato tantum, seu non consummato, et 2. 0 ) rato et consummato. I.-DE MATRIMONIO LEGITIMO PAGANORUM. THESIS 12•.: Deus potest, absolute loquendo, omnia matrimonia solvere• . Agitur in thesi de matrimonio prout est in officium naturae et prout est sacramentum; hinc. dicemus de unoquoque. l.º) Deus potest matrimoniu:m¡ solvere prout est in of:ficiu.m nat,ur·ae. 940. Probatur.- Duo sunt praecepta juris naturalis: alia primaria, alia secundaria. Primaria sunt illa quae ordinantur in ultimum finem ut ad surmnum bonum: e. g. Deus diligendus, non blasphemandus; in his n.ulla dari potest dispensatio. Secundaria sunt rursus primaria et secundaria; secundaria primaria sunt illa quae respiciunt ad bonum commune a natura intentum; et in his aliqua dari potest dispensatio a Deo, sed per modum miraculi, de lege extraordinaria. Secundaria secundaria sunt illa quae respiciunt, non quidem ad bo– num commune a natura intentum, sed ad meliorem et faciliorem conse– cutionem finis naturalis; in his dari potest dispensatio, dummodo adsint speciales rationes, et Deus aliter provideat ne bonum commune detri– mentum patiatur. Jamvero praeceptum de indissolubilitate matrimonii, prout est in of– ficium naturae, est praeceptum nat.urale secundarimn. Ergo, si aliunde provideatur bono communi prolis, potest a Deo dispensari. Ad rem Stus. Thomas: «Si ergo inseparabilitas matrimonii inter pri– ma praecepta legis naturae contineatur, solum hoc secundo modo (id est, per miraculum) sub dispensatione cadere potuit. Si autem sit inter secunda praecepta legis naturae, etiam primo modo (id est, permanen– ter J cadere potuit sub dispensatione. Videtur enim magis inter secunda
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz