BCCCAP00000000000000000000583

22 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 3, n. 44-45 Posset tamen aliquis in praesenti rem retinere, et simul formulam rejicere; iste dicendus foret valde temerarius, quia non debent, nec possunt, ei displicere verba ab omnibus Theologis admissa et a Con– eiliis sancita. 45. Probatur ex Sacra Scriptura.-Quando in sacra Scriptura sermo ·est de modo quo sacramenta Novae Legis eonferunt gratiam, semper hanc attribuit ritui sensibili, numquam dispositionibus subjecti sacra– mentum recipientis aut conficientis. «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest in– troire in regnum Dei» (35). «Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remis– sionem peccatorum» (36). «Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis . .. » (37). In omnibus istis locis effectus baptismi, scilicet, nova nativitas, pec– :catorum remissio, regeneratio... , connectuntur cum positione signi sen– sibilis, ablutionis, lavacri in verbo vitae; numquam, e contra, fi_t sermo de dispositionibus subjecti. Et idem die de aliis sacramentis. De Ordine: «... ut resuscites gra- tiam Dei quae est in te, per impositionem manuum mearum» (38). De Poenitentia: «Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis» (39). De Eucharistia: «Qui manducat me, in me manet et ego in eo.. . » ( 40). Immo, ut clarius rejiciatur, si fieri potest, inane Protestantium com- mentum secundum quos sola fides justificat etiam in sacramentis, ad– ducamus testimonia Sacrae Scripturae in quibus dicitur signum sacra– mentale gratiam producere praesuppositis fide aliisque dispositionibus; sic e. g. in Act. Apost. narratur quod multi Judaei verbis Sancti Petri crediderunt et compuncti sunt corde; erantne justificati? Nequaquam sed: «dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid faciemus, viri jratres? Petrus vero ad illos: Poenitentiam (inquit) agite et baptize– tur unusquisque vestrum ... in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Spiritus Sancti» ( 41). · In hoc loco clarius luce apparet illos Judaeos fidem habuisse ef esse contritos corde; at nondum erant justificati, sed debuerunt baptizari ut peccata eis remitterentur. Idem die de alio loco superius cita to: «Ecce aqua: quid prohibet me -baptizari? Si credis, licet» ( 42), in quo etiam apparet baptismum esse necessarium postquam aliquis habuerit veram fidem. Ergo, quidquid di– 'Cant Protestantes, sola fides non justificat, nam, ipsa praesupposita, eunuchus debet baptizari in remissionem peccatorum. Ergo falsa, et lmpia, et haeretica, et contra quamlibet vel umbram veritatis est pro- (35) Joan., 3, 5. (36) Act. Apost., 2, 38. (37) Ad Tit., 3, 5. (38) 11 Tim., 1, 6; Act. Apost., 8, 17 sqs. (39) Joan., 20, 23. (40) Joan., 6, 51-58. (41) Act. Apost., 2, 37. (42) Act. Apost., 8, 37.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz