BCCCAP00000000000000000000583
514 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 11, n. 9'35-938 casu solvi possit vinculum conjugale) non expedit nubere». Jamvero Christus hunc sensum, ab Apostolis intellectum, confirmat, dicendo quod, ad praecavendum incom– moda matrimonii, non est aliud remedium nisi virginitas (15). b) Ex locis parallelis. Nam Lucas, Marcus et Paulus verbis clarissimis dicunt matrimonium esse indissolubile et positive omnem exceptionem excludunt. Unde si aliquod dubium remaneret ex Mt., elementalis ;regula sanae hermeneuticae praecipit quod locus dubius Mt. explicetur per clariorem aliorum, et non vice versa. Praeterea Sacra Scriptura interpretari debet ad sensum Patrum. Sed Patres uni– versaliter intelligunt locum Mt. de indissolubilitate matrimonii, nec unum testimo– nium afferri potest in quo dicatur matrimonium solvi posse in casu adulterii. Ergo... 9:~6. Ex Patribus.-Patres sunt unanimes in hac re; omnes enUn indissolubilitatem matrimonii attestantur. Hermas. «Sin vero, uxore dimissa, dliam iluxerit, et ipse adulterium committit» (16). Tertullianus: «Nobis, etsi repudiemus, ne nubere quidem licet» (17). Stus. Basilius: «Non licet viro, uxore dimissa, alteram ducere; nec fas est repudiatam a marito, ab alío duci uxorem» (18). 937. Ex declarationibus Pontificum.-Decretum ad Armenos: «Quam– vis autem ex causa forniqationis liceat tori separationem /acere, non tamen aliud matrimonium contrahere fas est, cum matrimonii vincu– lum legitime contracti perpetuum sit» (19). Pius XI: «Quodsi non erravit, neque errat Ecclesia cum haec docuit et docet (propter haeresim aut molestam cohabitationem aut atfecta– tam absentiam, aut propter alterius conjugum adulterium matrimonium dissolvi posse), ideoque certum omnino est mátrimonii vinculum ne ob adulterium quidem dissolvi posse, in comperto est reliquas tanto debt– liores, quae afferri solent, divortiorum causas, multo minus valere nihil– que prorsus esse faciendas'J> (20). 938. Conclusio.-Ex hucusque dictis constat: omne matrimonium mere naturale esse de jure naturae intrinsece indissolubile, ita ut num– quam solvi possit ex libero contrahentium consensu. Constat etiam omne matrimonium mere naturale esse natura sua ita indissolubile ut nulla auctoritas humana possit illud solvere quoad vinculum. Constat .rursus omne matrimonium mere naturale esse intrinsece in– dissolubile tum jure natutae, tum jure positivo, juxta legem suae primi– tivae institutionis. (15) (16) (l'i') (18) (19) (20) [bid., v. 11-12; hujus loci multae explicationes propositae sunt; cfr. A. TAFI, Excepta fornicationis causa: Nisi ob fornicationem, in verbDom. (1948}, 18-26; M. BRUNEC, De clausulis divortii (1949), 3-16; M. MANCINI, Intorno ai passi di S. Mateo in rapporto all'indissolubilitit del matrimonio, in Pa– lestra del Clero (1949), 50; J. BoNsrnvEN, Le divorce dans le nouveau testa– ment (París, 1948) ; in omnibus tamen hujus loci explicationibus divor– tium sern,per excluditur. Mand., 4, 6; Journel, 86. De monogamia, c. 9. Reg., 73, c. 2, c. 24; et cfr. STUS. JOANNES CHRYSOSTOMU'S, De libello repudii, hom. 1 ; &rus, HIERONYMUS, Epist. 55, c. 3; in Mt. comment., lib. 3. c. 19, n. 9; STUS AUGUSTINUS, De n1lptiis et conoup., lib. 1, c. 10, n. 11; De confugiis adult., lib. 1, c. 9, n. 9; apud Journel, 1212, 1308, 1322, 1351, 1352, 1388, 1867, 2015, 2297. DENZINGER, 702. Encycl. Casti Connubii, AAS, pag. 574.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz