BCCCAP00000000000000000000583

DE INDISSOLUBILITATEl MATRIMONII, th. 11, n. 933-9'35 513 Paulo 111 adversus Henricum VIII; denique a Pio VII sanctissimo fortis– simóque Pontifice adversus Napoleonem I secundis rebus et magnitu– dine imperii exsultantem» (11). 934. Probatu.r. A) Ex doctrina Christi. Christus sine ulla excep– tione expresse docet: «Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam • duxerit, adulterium committit super eam. Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur» (12). Ex quo .textu clare habetur quod q.uicumque, absque una exceptione, dimissa uxore, aliam ducit, aut dimissam conjugem ducit, moechatur. Jamvero hoc non esset absolute et universaliter verum si, in casu adul– terii, vinculum matrimonii dissolvi posset. Ergo, juxta legem evangeli– cam, omne matrimonium sacramentum est intrinsece indissolubile. B) Ex doctrina Sti. Pauli. Eamdem doctrinam docet Stus. Paulus his verbis: «lis .autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere in– nuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir. uxorem non dimittat» (13). «Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. lgitur vivente viro; voca– bitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio ,z;iro» (14). In his testimoniis supponit Stus. Paulus dari aliquas causas separa– tionis virum iriter et uxorem; at statim addit, rhulierem a viro sepa– ratam non posse alii nuberé dum vir ejus vivit. Ergo omnis exceptio ex– cluditur ab Apostolo, praeter mortem unius conjugis. Nemo non videt adulterium esse causam omnium maximam separa– tionis. Si enim, in casu adulterii, licitum esset c9njugibus ad alias nup– tias accedere, doctrina Apostoli esset omnino falsa. Ergo rhatrimonium est intrinsec.e indissolubile, etiam in casu adultei'ii. 935. Objectio 1,a: Apud Mt. 5, 32, et 19, 19, dicitur: «Omnis qui dimisit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat». «Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur». Respondeo: Et in his locis agitur de dissolutione matrimon.ii quoad vinculum. nego; de dissolutione matrimonii quoad torum et habitationem, concedo. Sensus igitur loci huc redit : licitam esse dimissionem unius conjugis in casu adulterii, vel fornicationis; sed mulierem dimissam non posse alias nuptias contrahere quin maechetur, tum ipsa, tum vir dimittens, si novas nuptias ineunt. Quod iste sit sensus hujus loci probatur ex contextu et ex locis parallelis : a) Ex contextu. Nam: I.o) Ohristus immediate ante, matrimonium ad suam pri– mitivam institutionem revocat: · «Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet». Et statim abrogat libellum repudii a Moyse concessum, quia «ab initio non fuit sic». Denique rursus affirmat omnimodam indissolubilitatem matrimonii, nam, quamvis vir possit; in casu adulterii, uxorem dimittere, tamen aduzterium committeret, si ad novas nuptias convolaret. 2.'º) Iste sensus confirmatur ex verbis Apostolorum, nam Apostoli; mirati, dicunt: «Si ita est causa hominis cum uxore (ut scilicet in nullo (11) Encycl. Arcanum clivinae sapientiae, ASS, 12 (1879-1880), 388 sqs. (12) Me., 10, 11-12. Similiter apud Le., 16, 18, (13) i Cor., 7, 10. · (14) Ad Rom., 7, 2. iMAN. THEOL. DOGM.-IV.-34

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz