BCCCAP00000000000000000000583

512 DE SACRAMENTO MA'T'RIMONII; th. 11, n. 931-933 b) Ex doctrina Ecclesiae. Pius XI haec habet: «Haec inviolabilis firmitas, quamquam non eadem perfectissimaque mensura ad singula, ad omnia tamen vera conjugia pertinet; nam illud Domini: Quod Deus conjunxit, nomo non separet, cum de protoparentum connubio, cujus– vis futuri conjugii prototypo, dictum sit, ad omnia prorsus vera Matri– monia spectare necesse est... Christus, pro sua supremi legislatoris po– testate..., primaevam in integrum restituit legem .. .» ( 4). Unde, tam ex doctrina Christi, quam Ecclesiae, aperte colligitur omne verum matrimonium esse intrinsece indissolubile, non solum ex Zege naturae, sed etiam ex jure positivo divino. Et quia lex primitivae institutionis totum genus humanum respicit, sequitur tandem quod omne verum matrimonium, etiam gentilium, est intrinsece indissolubile; quapropter solvi non potest nec auctoritate pri– vata conjugum, nec auctoritate ulla humana. Pars 2.•: Sacramentum Matrimonii, etiam in casu adulterii, est intrinsece in– dissolubile ex Lege Evangelica Christi. 932. Adversarii.--Sunt: a) Protestantes, secundum quos matrimo– nium posset dissolvi ob delictum adulterii, ob molestam cohabitatioi– nem et ob alias causas (5). b) Graeci Schismatici idem docuerunt in casu adulterii. Ratio, ab ipsis anata, alia non est nisi quia Christus admitteret in– disolubilitatem matrimonii «excepta fornicationis causa» .(6), «nisi ob fornicationem» (7), quo in casu matrimonium solvi posset. 933. Censura.- Doctrina de fide · definita in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit propter haeresim aut molestam cohabitationem aut af ;_ fectatam absentiam a conjuge dissolvi posse matrimonii vinculum. -a. s.» (8). «Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cum docuit et docet, juxta evange– licam et apostolicam doctrinam (Mt., 19; I Cor., 7) propter adulterium alterius conjugum matrimonii vinculum non posse dissolvi .. . » (9). Conc. Florentino: «Assignatur autem triplex bonum matrimonii.. ., tertium indivisibilitas matrimonii, propter hoc quod significat indivisi– bilem conjunctionem Christi et Ecclesiae. Quamvis autem ex causa for– nicationis liceat tori separationem /acere, non tamen aliud matrimo– nium contrahere fas est, cum matrimonii vinculum legitime contracti perpetuum sit» (10). Leo XIII: «Quam ad rem omnis admirabitur posteritas invicti animi documenta a Nicolao I edita adversus Lotharium; ab Urbano II et Pas– chali II adversus Philippum II principem Galliarum; a Clemente VII et (4) Encycl. Oasti Oonnubii, pag. 551-553. (5) Ita LUTHE&us, De captivitate babyl. eccl., cap. «De matrimonio»; CALVINUS, Jnstitu.t., lib. 4, c. 19'; BUCERUS, in Mt., 19. (6) Mt., 5, 32. (7) Mt., 19, 9. (8) DENZINGER, 975. (9) DENZINGER, 977. (10) DENZINGER, 702.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz