BCCCAP00000000000000000000583

DE INDISSOLUBILLTATE MATRIMONII, th. 11, n. 929-931 511 B) Ut:rum omne matrimonium sit ·jure positivo intrinsece indissolu– bile, etiam in cas.u adulter~i alterutrius conjugum. 929. Connexio materiae.-Vidiinus in superioribus oinne inatri:l:n:o– nium naturale esse de jure naturae ita intrinsece et natura sua indis– solubile ut neque ex contrahentium beneplacito, neque ex auctoritate ulla humana possit dissolvi; quaerendum est in hoc loco utrum sit etiam intrinsece indissolubile ex jure positivo divino, et quidem etiam in casu adulterii; ad cujus solutionem hanc proponimus thesim: THESIS 11.ª: Omne naturale matrimonium est intrinsece indissolubile ex lege primitivae institutionis; sacramentum vero matrimonii est in~ trinsece indissolubile, etiam in casu adulterii, ex Lege Evange– lica Christi. Divisio theseos: In duas partes: Pars l.ª: Omne matrimonium naturale est intrinsece indissolubile ex lege pri-. mitivae institutionis. 930. Censura.-Est doctrina de fide: Conc. Tridentinum enim ait: «Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus generis parens, divini Spiritus instinctu, pronuntiavit, cum dixit» (Gn., 2, 23): «Hoc: nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, quamobrem relinquet" hamo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una» Christus Dominus ... ejusdem nexus firmitatem, ab Adamo, tanto ante pronuntiatam, his verbis confirmavit: «Quod ergo Deus con– junxit, hamo non separet» (1). Pius XI: «Haec Sacrarum Litterarum est doctrina, haec constans at– que universa Ecclesiae traditio, haec solemnis S. Tridentinae Synodi definitio, quae perpetuum indissolubilemque Matrimonii nexum ejus-– demque unitaiem ac firmitatem a Deo auctore manare, ipsis Sacrae Scripturae verbis praedicat atque confirmat» (2). 931. Probatur a) Ex doctrina Christi: «Non legistis quia qui Ncit: hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos... et erunt duo in, carne una ... Quod ergo Deus conjunxit, hamo non separet» (3). In his verbis loquitur Christus de matrimdnio prout matrimonium fuit ab initio institutum a Deo, ita scilicet intrinsece indissolubile ut non posset solvi. Verum est quod Moyses dederit Judaeis facultatem dimit– tendi uxorem, sed hanc facultatem Christus abrogat, quia ab initio non, fuit sic. Unde, juxta ipsum Christum, matrimonium mere naturale fuit,. ex Dei institutione, intrirtsece indissolubile. (1) DENZINGER., 969. (2) Encycl. Casti Connubii, AAS, pag. 541. (3) Mt.• 19, 4-6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz