BCCCAP00000000000000000000583
510 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 10, n. 927-928 num prolis in aliquo nomine, tamen est conveniens ad bonum prolis simpliciter» (3). Pars 2.ª: Nulla adest ratio naturalis quae dissolubilitatem intrinsecam aut ex– trinsecam permittat. Ex dictis eruitur matrimonii vinculum non solum non posse mero arbitrio contrahentium solvi, sed neque ab auctoritate publica humana quantumvis suprema. 928. Probatur.- Ratio est evidens: auctoritas publica humana nihil potest facere nisi quod ordinatur ad bonum commune: ut autem hoc faciat, debet per leges determinare, id quod ex jure divino, sive naturali sive positivo, indeterminatum manet. Jamvero: a) ex una parte, bono communi non potest melius provideri quam per indissolubilitatem matrimonii. b) ex alia parte, indissolubilitas matrimonii, seu unio stabilis viri et mulieris in matrimonio, est aliquid perfecte determinatum ex jure naturali. Ergo auctoritas humana, quantumvis suprema, non potest matri– monii vinculum solvere. Ex doctrina Ecclesiae.-Pius XI: «Omni enim vero matrimonio con– venit illa indissolubilitas qua illud partium beneplacito, et omni saecu– lari potestati, ad vinculi solutionem quod pertinet, est omnino subs- tractum» (4). · Ratione theolog'ica.-Haec omnia confirmantur ex malis quae in so– cietate orirentur ex lege divortii: «Quanti materiam mali in se divortia contineant, vix attinet dicere. Eorum enim causa fiunt maritalia foe– dera mutabilia; extenuatur mutua benevolentia; infidelitati perniciosa incitamenta suppeditantur; tuitioni atque institutioni liberorum noce– tur; dissuendis societatibus domesticis praebetur occasio; discordiarum inter familias semina sparguntur; minuitur ac deprimitur dignitas mu– lierum, quae in periculum veniunt ne, cum libidini virorum inservierint, pro derelictis habeantur. Et quoniam ad perdendas familias, frangen– dasque regnorum opes nihil tam valet, quam corruptela morum, facile perspicitur prosperitati familiarum ac civitatum maxime inimica esse divortia, quae a depravatis populorum moribus nascuntur, ac, teste re– rum usu, ad vitiosiores vitae privatae et publicae consuetudines aditum januamque patefaciunt... » (5). (3) SUPPl., q. 67. a. 1, ad 4. (4) Encycl. casti Connubii. (5) LEO XIII, Encycl. Arcan. div. sap., 10 febr. 1880; AAS, vol. 12, 396.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz