BCCCAP00000000000000000000583

DE INDISSOLUBILITATE MATRIMONII, th. 10, n. 925-927 509 925. Probatur.- Si matrimonium jure naturae dissolvi posset ex mutuo conjugum libero arbitrio, solveretur, vel auctoritate privata unius conjugis, vel auctoritate privata amborum conjugum simul sumptorum. Atqui neutrum admitti debet. Ergo ... Prob. minor.: a) Non actoritate privata unius conjugis. Nam: 1. 0 ) re– pugnat quod mulier, quae naturaliter subdit viro, virum dimittat. 2. 0 ) Repugnat quod vir mulierem dimittere possit, nam secus non esset aequa societas, et mulier sub servitute redigeretur. b) Non auctoritate privata amborum conjugum. Nam, matrimonium, licet in suo fieri pendeat a libera utriusque conjugis voluntate, tamen .in facto esse jam non pendet a voluntate contrahentium, sed regitur a lege naturae quáe intendit bonum commune; bonum enim commune postulat ut matrimonium, ad prolis propagationem et educationem a natura ordinatum, sit intrinsece indissolubile ne, secus, finis primarius naturae non adimpleatur (5). 1.'HESIS 10.ª: Matrimonium ita est .natura sua indissolubile ut nulla adsit ra– tio naturalis quae dissolubilitatem intrinsecam aut extrinsecam pe;rmittat. Pars l.ª: Matrimonium ita est natura sua inclissolubile... 926. Adversarii.,-,Aliqui Catholici Theologi dixerunt matrimonium naturale esse quidem de jure naturaé indissolubile, ita ut numquam sol– vi possit solo contrahentium placito; at simul docuerunt non ostendi posse adeo esse natura sua indíssolubile' ut lex naturalis non assignet aliquas causas et rationes, ob quas ·matrimonium solvi possit, vel ab ipsis contrahentibus, vel saltem ab auctoritate publica humana; ratio– nes quas lex naturalis assignaret, secundum ipsos, essent: sterilitas al– terutrius, vel morbus perpetuus, vel defectus fidei per adulteriúm (1). Sententia tamen communis Theologorum docet, cum Sto. Thoma, nullam inveniri in lege naturaH rationem quae dissolubilitatem vinculi matrimonii suadeat. 927. Censura.-Est doctrina certa et communis: Ad rem Pius IX in Syllabus damnavit hanc propositionem: «Jure naturae matrimonii vincu– l.um non est indissolubile, et in variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest» (2). Probatur.-Matrimonium, natura sua, ordinatur ad bonum commune, nempe ad bonum prolis et ad bonum personae. Jamvero «in legibus ma.– trimonii magis attenditur, quid omnibus expediat, quam quid uni com– petere possit. Quamvis igitur matrimonii inseparabilitas impediat bo- (5) Cfr. PESCH, Comp., n. 349. (1) SANCHEZ, De matrimonio, lib. 2, disp, 13, n. 7; STUS, BELLARMINUS, .lib. 1, C. 15 ; WIRCEBURGENSES, n. 392, (2) DENZINGJilR, 17(!7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz