BCCCAP00000000000000000000583
508 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 9, n. 923-924 THESIS 9.ª: Omne matrimonium est jure naturae intrinsece indissolubile ita ut matrimonium non possit solvi ex mutuo conjugum libero ar– bitrio. Pats 1 ª' Omne matdmonium est jure naturae intrinsece indissolubile, 923. Adversarii.-1.") Plures inter philosophos paganos docuerunt. matrimonium non esse intrinsece inctissolubile ex jure naturae; qua– propter divortium quoad vinculum morale propugnabant. 2. 0 ) Ratiomalistae moderni defendunt matrimoniuni dissolvi posse et convenire; immo, sunt qui suadeant matrimonium amicabile et ad experimentum, ita ut conjuges possint alias nuptias inire si ipsis appa– reat · non bene et commode commoraturos in posterum esse; Matrimo– nium, juxta ipsos, est res mere profana, quae tota nititur in mutua sym– pathia conjugum; hac igitur cessante, dissolvi potest non tantum ex lege civili, sed etiam ex libero conjugum arbitrio (2). Censura.-Quod matrimonium sit jure naturae intrinsece indissolu– bile, est doctrina communis. 924. Ratione theologica. 1. 0 ) Indissolubilitas matrimonii probatur ex fine primario. «Matrimonium, ait Stus. Thomas, ex intentione naturae ordinatur ad educationem prolis, non solum ad aliquod tempus, sed per totam vitam prolis. Unde de lege naturae est quod parentes filiis thesaurizent, et filii parentum haeredes sint. Et ideo cum proles sit commune bonum viri et uxoris, oportet eorum societatem perpetuo permanere indivisam secun– dum légis naturae dictamen. Et sic inseparabilitas Matrimonii est de lege naturae» (3). 2. 0 ) Indissolubiljtas matrimonii probatur ex fine secundario. Nam finis secundarius matrimonii est mutuum conjugum obsequium, mu– tuumque juvamen, tam in adversis, quam in prosperis negotiis; ad hoc autem requiritur amor mutuus firmissimus, et maxima amicitia. Jam– vero, neque amor mutuus, neque amicitia maxima haberi queunt, si unus. conjux praevidet possibilem conjunctionem cum alio conjuge; neque provida erit sollicitudo de prole jam habita; neque facile mutuo feren– tur inter se naturales discordiae hinc inde obvenientes et defectus; frigescet amor... , quae omnia probant matrimonii indissolubilitatem postulari ex fine secundario ( 4). Pars 2.ª: Ita ut matrimonium non possit dissolvi ex mutuo conjugum libero arbitrio. Haec pars non est nisi corollarium praecedentis; debet tamen spe– ciatim evolvi ut facilius doctrina capiatur. (2) Encycl. Casti Connubii, AAS, p. 558-570. (3) Suppl., q, 67, a. l. (4) Cfr. Contra Gent., lib. 3, c. 123.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz