BCCCAP00000000000000000000583

DE INDISSOLUBILITATE MATRIMONII, th. 9, n. 922 507 § II.-DE INDISSOLUBILITATE MATRIMONII 922. Notiones.-Indissolubilitas est illa proptietas essentialis matri– monii qua vinculum matrimoniale disrumpi non potest. Dicitur intrínseca, st ex ipsis causis intrinsecis ex quibus vinculum fuit contractum, ex libero scilicet conjugum consensu, dissolvi nequit; extrínseca, si nulla auctoritas divina, nec humana, sit per quam solvi possit. Dissolutio. Indissolubilitati opponitur dissolutio, quae triplex esse po– test: a) quoad vinculum; b) quoad torum, et c) quoad liabitationem; in primo casu dicitur perfecta;· in secundo vero et tertio, imperfecta. In hoc loco agitur tantum de dissolutione perfecta, seu quoad vincu– lum conjugale, nam de alía tractari solet in Theolot}ia Morali. Mq,trimonii divisio. Matrimonium potest esse: a) infidelium, et dicitur legitimum, si juxta leges civiles valide celebratum fuerit. b) Fidelium Cñristianorum, et dicitur: ratum, si nón fuerit copula carnali consummatum; ratum vero et consummatum, si ínter conjuges locum habuerit actus conjugalis «ad quem natura sua ordinatur con- tractus matrimonialis et quo conjuges fiunt una caro» (1). · Agendum nobis est in praesenti de indissolubilitate intrinseca et ex– trínseca matrimonii. !.-DE INDISSOLUBILITATE INTRINSECA MATRIMONll. In praesenti quaestione investigari oportet duplex quaesitum: A) Utrum omne matrimonium sit jure naturae intrinsece indissolu– bile. B) Utrum omne matrimonium sit jure positivo intrinsece indissolu– bile, etiam in. casu adulterii alterius conjugum. A) Utrum omne mat,rimonium sit jure naturae intrinsece indisso– lubile.-Duo debent investigari in hoc. loco: nempe: a) utruni omne matrimonium sit jure naturae intrinsece indissolubile, ita ut matrimo– nium solvi non possit ex libero arbitrio cohtrahentium; et b) utrum omne matrimonium ita sit intrinsece indissolubile ut nulla inveniatur ratio quae suadeat matrimonit extrinsecam dissolubilitatem, seu factam ab auctoritate publica liumana. Hinc distincte agemus in thesibus sequentibus. (1) CODEX JURIS CANONICI, C. 1015, § l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz