BCCCAP00000000000000000000583
506 DE SA.CRAMEJNTO MATRIMONII, th. 8, n. 918-921 Conc. Florentinum: «Cum secundum Apostolum, mortuo viro, mulier sit ab ejus lege soluta, et nubendi cui vult in Domino habeat facul– tatem, nec distinguat, mortuo primo, vel secundo, vel tertio, declaramus :non solum secundas, sed tertias et quartas, atque ulteriores, si aliqubd impedimentum non obstat, licite contrahi posse» (3). Codex Juris Canonici: «Licet casta viduitas honorabilior sit, secundae tamen et ulteriores nuptiae validae et licitae sunt» ( 4). 919. Probatur. 1. 0 ) Stus. Pau1us expresse docet novas nuptias, post mortem unius conjugis, licitas esse: «Dico autem non nuptis et viduis: Bonum est illis si sic permaneant sicut et ego. Quod si non continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri ... Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est; cuí vult, nubat tantum in Domino» (5). 2. 0 ) Immo alibi hortatur viduas «juniores nubere, filias procreare, ·matresfamilias esse» (6). 920. Ex: Patribus.-Idem omnino constat. Hermas: «Si mulier, inquam Domine, aut invicem vir aliquis dormie– .rit et nupserit aliquis eorum, numquid peccat nubens? Non peccat (7). Stus. Hieronymus: «Erubescat calumniator meus dicens me prima damnare matrimonia, quando legit: Non damno digamos, imno nec tri– gamos, et si dici potest, octogamos. Aliud est non damnare, aliud prae– dicare, aliud est veniam concedere, aliud laudare virtutem» (8). Stus. Augustinus: «De tertiis et quartis et de ultra pluribus nuptiis .solent homines movere quaestionem. Unde ut breviter respondeam, nec ullas nuptias audeo damnare, nec iis verecundiam numerositatis aufer– re ... Quis enim sum qui putem definiendum quod nec Apostolus video definivisse?» (9). · Suadetur ratione, Novae nuptiae non a,dversantur fini niiatrimonii. nec primario, nec secundario. Ergo non possunt prohiberi dummodo ,contrahentes sint partes habiles et omni alio impedimento liberi. 921. Scholion.-Aliquando Sancti Patres, ut Athenagoras et Sanctus Basilius (10), verbis durissimis secundas et tertias nuptias vituperant; non tamen quia essent illicitate, sed quia magnam arguunt incontinen– tiam. Hac etiam de causa Ecclesia bígamos irregulares declarat (lD. (3) (4) (5) (6) (7) (8) (9) {10) {11) Decret. pro Armenis, DENZINGER, 465. CODEX JURIS CANONICI, C. 1142. I Cor., 7, 8-9. I Tim., 5, 1-4. Mand., 4, c. 4, n. 1; Journel, 88. Epist. 48 ad Pammachium, c. 2; Journel, 1349. De bono viduit., c. 12, c. 15; Journel, 1790, 1097. ATHENAGORAS, in Legat. PTO Christianis, 33; Journel, 167; STUS. BASILIUS. Epist. 160; STUS. GP.EG . NACIAeT'.7.ENUS, Orat. 37, n. 8; PG, 36, 291. CooEX JURIS CANONICI, c. 984, 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz