BCCCAP00000000000000000000583

D-~~ SEJCUNDIS NUPTIIS, th. 8, n. 914-918 50& 914. Ex doctrina Ecclesiae.-Stus. Nicolaus I ad Bulgaros scribens: «Duas tempore uno habere uxores nec ipsa origo humanae conditionis admittit, nec lex christianorum ulla permittit» (26). Inr¡.ocentius III: «Quia vero pagani circa plures insimul feminas af– fectum dividunt conjugalem, utrum post conversionem omnes vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei christianae. Cum ab initio una costa in unam feminam sit conversa ... Nec ulli umquam licuit insimul plures uxores habere ... Sane verídica ha.ec sententia probatur etiam de testi– monio Veritatis testantis in Evangelio: Quicumque dimiserit uxorem suam ob fornicationem et aliam duxerit, maechatur. Si ergo uxore di– missa duci alía de jure non potest, fortius et ipsa retenta» (27). 915. Ex Patribus.-Stus. Epiphanius: «Tolerari non potest ut (vir) duas, altera superstite, uxores simul habeat» (28). Stus. Ambrosius: • «Non licet tibi, uxore vivente, uxorem ducere. Nam et aliam quaerere, cum habeas tuam, crimen est adulterii» .(29). Stus. Augustinus: «Vir alligatus est quamdiu mulier ejus vivit. Haec obligatio facit ut aliis conjungi sine adulterina copulatione non pos– sit» (30). 916. Scholion.-Unde concludes antiquam dispensationem fuisse a Christo penitus abrogatam, tam pro Christianis, quam pro gentibus; pro illis, quia matrimonium sacramentum contrahunt in Ecclesia; pro istis, quia matrimonium, prout est in offlcium naturae; contrahunt, .et Chris– tus, universalis legislator, ad primitivam suam institutionem reduxit. Quare gentiles, nec licite, nec valide, secundas nuptias contrahere pos– sunt, vivente ·prima uxore. THESIS 8.ª: Piures nuptias inire, ,priori vinculo jam soluto, liberum et lici– tum est. 917. Adversarii.-a) Montanistae et Novatiani dixerunt polygamiam,. etiam priori vinculo soluto, esse jure divino illicitam (1). b) Apud Orientales, tertiae et quartae nuptiae considerabantur jure, divino illicitae·. Et etiam nunc tertias nuptias dicunt illicitas, quartas: vero invalidas, nisi impedimentum auctoritate ecclesiastica tollatur. 918. Censura.-Doctrina, quam in thesi statuimus, est de fide. Conc. Lugdunense II: «Soluto vero legitimo matrimonio per mortem conjugum alterius, secundas et tertias deinde nuptias successive licitas esse dicit, si impedimentum canonicum aliud ex causa non obsistat» (2). (26) · Resp. ad, consult. Bulgar., c. 51; PL, 119, 999. (27) DENZINGER, 408. (28) Haer. 59, n. 4; Journel, 1097. (29) De Abraham, lib. 1, c. 5, n. 59; Journel, 1322, et cfr. n. 186, 271, .2071, 2189.. (30) De ad1üterinis conj., lib. 2. c. 9; PL, 40, 476. (1) TERTULLIANUS, Mónogamia, c.· 1; PL, 2, 970; cfr. THEODORETUS, Haeret. Jab. compl., lib. 3, c. 6; PG, 83, 407. (2) DENZINGElR, 465.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz