BCCCAP00000000000000000000583

DE EFFICAOIA SACRAlVÍENTORUM, th. 3, n. 41-44 31 Gratiam conferunt. Intellige, quaeso, gratiam sacramentalem, illam Iiempe quae est unicuique. sacramento propria; sacramenta proinde ex opere operato conferunt gratiam quam sacramentalem appellamus; ad hanc efficiendam nihil efficiunt. actus boni et meritorii subjecti ope– rantis vel recipientis. 42. Adversarii.-Uti ex fideli erroris Protestantium expositione in l.ª parte hujus thesis facta statim apparet, Protestantes catholicam doctrinam ex _ opere operato vehementer impugnant; immo, forsitan nullum invenies caput doctrinae christianae, quod tam acriter et calum– niose a Reformatoribus impugnetur, quam doctrina sacramentaria ex opere operato a nobis propugnata. «Doctrina er.go hisce verbis comprehensa: «per sacramenta conferrif gratiam ex opere operato», impugnari non potest nisi vel retento genui– no verborum sensu, vez substituto sensu falso et a mente catholicorum alieno., hunc confictum errorem adscribendo universae Ecclesiae; quod utrumque impium est, et haereticum. Protestantes inde a suo a,rigine· usque ad praesentem diem unum quidem et alterum habuerunt propost, tum; quia tamen illud prius erat difficillimum propter splendorem veri– tatis relucentem ex ipsis Scripturis, etiam a Protestantibus rece'Ptis, et ex perpetua traditione ac sensu totius populi christiani qui a nemine spernitur impune, alterum autem impudentiae erat facillimum et ad doctrinam Ecclesiae catholicae in contemptum adducendam aptissimum, huic potissimum viae calumniarum insistebant, et incredibili pervicacia adhuc insistunt» (32). Calumnia in eo potissimum est posita quod dicant nos catholicos bonos motus cordis e;xcl_udere 1 ad dignam sacramentorum susceptionem, et admittere' solum ritÚm externum sensibilem, vi magica praeditum• .producere gratiam; secundum catholicos igitur justificatio per sacra– menta obtineretur sine ullo ma,tu interiori justificandi (33). 43. Nota bene.-Quaestio hic tractanda non est de collatione aut augmento gratiae e.xtra sacramentum, sed de collatione gratiae intra vel in sacramento. -Scimus enim ex Tractatu de Gratia Christi justificatio– nem obtineri posse duobus modis:. aut extra sacramentum aut in sacra– mento: nunc agitur de justificatione aut de augmento gratiae in ipsa. susceptione sacramenti, et dicimus gratiam produci non ex meritis sub– jecti operantis, sed virtute· ipsius signi sacramentalis a Christo Domino ~nstituti. 44. Censura.-Thesis est de fide divina definita in Concilio Triden– tino: «Si quis dixerit per ipsa Novae Legis sacramenta ex opere ope– rato non conferri gratiam, sed solam fidem divinam promissionis ad gratiain consequendam sufficere, anathema sit» (34). (32) (33) (34) FRANZELIN, op. cit., pag. 68. Confessio August., haec habet : «Damnant igitur illos qui docent quod sa– cramenta ex opere operato justificant» · et alibi: «Damnat igitur pharisai– cam opinionem quae obruit doctrinam' de fide ... sed fingit homines justos esse propter us'.um sacramentorum ex opere operato, et quidem sine motu utentium». Nec aliter MELANCHTON : «Hic damnamus totum populum Scholasticorum . Doctorum, qui docen.t, .quod sacramenta non ponenti obi~em conferant gratiam ex opere operato sine bono motu utentis». Apologia, De numero et usu sacramentorum. DENZINGER, 851.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz