BCCCAP00000000000000000000583
504 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 7, n. 9'12-913 Concilium Lugdunense II: «De matrimonio vero tenet, quod nec unus vir plures uxores simul, nec una mulier permittitur habere plures vi– ras» (15). Et Conc. Tridentinum haec habet in sess. 24: «Hoc vinculo duos tan– tummodo copulari et conjungi Christus Dominus apertius docuit cum pos– trema illa verba tamquam Deo prolata, referens dixit: Itaque jam non sunt duo, sed una caro» ( 16). Leo XIII: «.. .Sancti Patres nostri, Concilia ... semper docuerunt, ni– mirum Christum Dominum ad sacramenti dignitatem evexisse matri– monium, simulque effecisse ut conjuges caelesti gratia, quam merita ejús pepererunt, saepti ac muniti, sanctitatem in ipso conjugio adipisce– rentur; atque in eo, ad exemplar mystici connubii sui cum Ecclesia mire conformato, et amorem, qui est naturae consentaneus, perfecisse, et viri ac mulieris individuam suapte natura societatem divinae charitatis vinculo validius conjunxisse» ( 17). Plura etiam de his habet Pius XI in Encycl. «Casti Connubii» (18). Hinc polygamiam ínter christianos: a) esse illicitam jure divino posi– tivo, est de fide definitum in Tridentino; b) esse insuper eodem jure irritam seu nullam conjunctionem, videtur etiam de fide, non tamen expresse definitum (19). 913. Probatur ex Sacra Scriptm·a. l.º) Christus matrimoniuin re– vocat ad suam primaevam institutionem: «Non legistis quia qui fecit ho– minem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: Propter hoc dimittet hamo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una» (20). Et imrnediate dispensationem, olim concessam abrogans, dicit: «!ta– que jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, hamo non separet» (21). 2. 0 ) Christus declarat hominem vel feminam moechare, si unus con– jugum, altero adhuc vivente, alii nupserit: «Quicumque dimiserit uxo– rem suam, et aliam duxerit, moechatur» (22). «Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur> (23). Adulterium igitur committit qui, dimissa (et a fortiori retenta) uxore, alteram ducit; et ratio est manifesta, quia prima uxor non desinit esse uxor, et vinculum non est solutum. 3. 0 ) Stus. Paulus hanc doctrinam confirmat: «Igitur, vivente viro. vocabitur adultera, si fuerit cum alío viro» (24). Nunc autem, quae di– cuntur de muliere, valent etiam de viro, nam utriusque conjugis paria sunt jura (25). (15) DENZINGER, 465. (16) DENZINGER, 969. (17) Encycl. Arcanum divinae sapientiae, DENZINGER, 1853. (18) AAS, 22 (1930), 547, 573 sqs. (19) Cfr. PUIG DE LA B., qui citat in .nota plures alios theologos pro hac cen~ sura. Loe. cit., n. 1092. (20) Mt., 19, 4-5. (21) !bid. (22) Mt., 19, 9. (23) Me., 10, 11. et Le., 16, 78. (24) Ad Rom., 7, 3. (25) J Cor., 7, 2, 39.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz