BCCCAP00000000000000000000583

DE UNITATE MATRIMONII, th. 7, n. 910-912 503 910. Probatur. 1. 0 ) Ex lege primitivae institutionis. Quando Deus hominem creavit, unum virum cum una mullere conjunxit. Jamvero Stus. Joannes Chrysostomus haec dicit: «Animadverte autem illum non a creatione solum illud a/firmare, sed et a praecepto ejus. Non enim dixit ipsum fecisse unum tantum hominem unamque mulierem, sed etiam praecepisse, ut unus uní copularetur. Si voluisset autem hanc dimitti, aliam duci, cum unum hominem fecit, multas fecisset mulieres. Nunc a.utem et ex modo creationis et ex forma legis ostendit unum debere semper cum una habitare, neque umquam' separari» (7). 2. 0 ) Ex verbis Adae in paradiso. Quando Dominus mulierem adduxit ad Adam, dixit iste: «Quamobrem relinquet hamo patrem suum et ma– trem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una» (8). · Jamvero Innocentius III ita commentatur: «Non dicit tres vel plures sed duo; nec dicit: adhaerebit uxoribus, sed uxori» (9). Et Pius XI: «Absolutam conjugii unitatem... in protoparentum ma– trimonio Creator ipse praestituit, cum illud noluerit esse nisi ínter unum virum et mulierem unam» (10). 3. 0 ) Ex doctrina Christi.: Christus enim matrimonium revocavit ad pristinam unitatem: «Non legistis quia qui tecit hominem ab initio, mas– culum et feminam t ecit eos et dixit: Propter hoc dimittet hamo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quod ergo Deus conjunxit, hamo non separet» (11). Ergo polygamia jaro ab initio prohibita erat. Pius XI: «Hanc primaevam (unitatis) legem supremus Legislátor Deus ad tempus aliquantulum relaxavit, nullum tamen dubium est quin illam pristinam perfectamque unitatem ex integro restituerit omnemque dis– ;pensationem abrogaverit Evangelica Lex, ut Christi verba et constans Ecclesiae sive docendi sive agendi modus palam ostendunt» (12). Propositio 2.ª: Polygamia, post Iegem evangelicam, Iege divina prohibetur. 911. Adversarii.-a) Lutherus et Anabaptistae dixerunt, post; vete– res Gnosticos, polygamiam esse, etiam sub Novo Testamento, licitam, et principi Philippo .de Hesse coricesserunt ut, vivente ejus prima uxore, Chri.Stina, aliarn duceret in uxorern (13). · b) Mormones, in Arnerica Septentrionali anno 1830 fundati, idem docuerunt, usque durn prohibiti sunt ex lege Gubernii .Cann. 1862 et 1878). 912. Censura.-Est doctrina definita in Conc. Tridentino: «Si quis dixerit licere Christianis plures simul habere uxores, et hoc nulla lege divina esse prohibitum, a. s.» (14). · (7) In Mt., hom. 62, n. 1; PG, 58, 597; Journel, 1176. (8) Gen., 2, 23. (9) DENZINGl!Ul., 408, (10) Encycl. Casti Connubii, 1930, AAS, pag. 546. (11) Mt., 19, 4 sqs. (12) F.:ncycJ. Casti Connubii, AAS, pag. 546-547. (13) LUTHERUS, in cap. 16 Gen.; cfr. STUS, BELLARMINUr;l, lib. 1, c. 10. {14) DENZINGER, 972. .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz