BCCCAP00000000000000000000583

502 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 7, n. 906-909 magis dilecta habitas, prae caeteris educaret; quare educatio prolis gra– ve damnum pateretur; b) quia obstat remedio concupiscentiae, nam unus vir non potest omnibus uxoribus satisfacere quin ejus corpus ni– mium defatigetm;. Praeterea vir nimium indulgeret libidini, et mulieres nihil aliud essent nisi mera luxuriae instrumenta. 907. Scholion.-Quia polygamia non est contra jus naturae prima– rium, potest Deus polygamiam aliquando dispensare, et de facto dispen– savit in Veteri Testamento; Abraham; Jaca,b, David... plures uxores ha– buerunt, et profecto tanti viri non sunt accusandi de adulterio, quare: Innocentius III: «Nec ulli umquam licuit insimul plures uxores habe– re, nisi cui fuit divina revelatione concessum» .(4). Et Pius XI: «Primaevam .(unitatis) legem... Deus ad tempus aliquan– tulum relaxavit» (5). Quandonam Deus ab hac lege dispensaverit. Probabilius posi Dilu– vium, ratione paucorum hominum superviventium, et ad faciliorem pro– pagationem generis humani. Ita communiter theologi; hinc ante Dilu– vium severe vituperatur Lamech quia dúas uxores habuit. Haec divina dispensatio extensa fuit ad omnes gentes per concomi– tantiam. Haec divina dispensatio facta non esset per locutionem externam, sed per quamdam internam inspirationem. Pars 3.ª: Polygamia lege divina prohibetur. 908. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum polygailiia lege divina prohibeatur, et quaestio proponi potest dupliciter: a) An scilicet prohibita fuerit in Veteri Testamento, jam a primo instanti in quo Deus matrimonium instituerit, ita ut, post Diluvium, ab hac p:rohibitione Deus ipse dispensaverit. b) An hodie, post legem evangelicam, lege divina prohibeatur, ita_ ut locus non sit dispensationi. pt autem huic duplici quaestioni respondeamus, duas propositiones statuimus: Propositio 1.ª: Polygamia lege divina prohibita fuit in Veteri Testamento, jam a primo instanti institutionis matrimonii. 909. Adversarii.-Fuerunt aliqui Theologi, ut Durandus, Sanchez, et nostris diebus Perrone, qui dixerunt polygamiam non fuisse prohibitam in Veteri 'I'rntamento (6). Censura.-Est doctrina communior. (4) DENZINGER, 408. (5) Encycl. Casti Conm,bii, 1930. (6) DURANDUS, in IV Sentent., dist. 33, 2, 1; SANCHEZ, De matrimonio, lib. 'l. disp. 80, n. 6; PERRO:"iE, De matrimonio christiano, lib. 3, p. 34.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz