BCCCAP00000000000000000000583
DE UNITATE MATRIMONII, th. 7, n. 904-906 501 904. Adversarii.-Non sunt nisi Rationalistae et Socialistae, qui, om– nia in animo pervertentes, omnia praecepta juris, etiam naturalis, res– puunt. Censura.-Est doctrina omnino certa. Probatur.-Illud quod opponitur finibus primario et secundario ma– trimonii, lege naturali prohibetur. Atqui polyandria opponitur finibus primario et secundario matrimonii. Ergo lege naturali prohibetur. Prob. minor.: Polyandria opponitur: a) Fini primario matrimonii, nam finis primarius matrimonii est bonum prolis, scilicet prolis procreatio ejusque educatio, Jamvero utrum– que destruit polyandria, nam procreatio totaliter tollitur si plures viri ad unam mulierem accedunt, ut constat de meretricibus, et si proles concipitur et enascitur, ejus curam nullus maritus suscipit, cum sit pa– t.ris ignoti. b) Bono fidei, nam concordia dari nequit ubi una mulier pluribus viris subdi debet. · c) Remedio concupiscentiae, nam una mulier concupiscentiam plu– rium, virorum sine gravi incommodo et abreviatione vitae sedare non valet. 905. Scholion.-Ppssetne Deus, in aliquo casu particulari, polyan– driam permittere? Respondeo: Generatim theologi ne·gant; at sunt qui affirment, ut Sanchez (1); diceridum tamrn est quod, etsi Deus posset id concedere, non tamen lege, generali ei; universali, nam coi:J.cessio polyandriae gene– ralis destrueret modum nattlralem propagationis generis humani, a ;Deo statutum; et Deus non potest ordinem a se statutum destruere. Pars 2.ª: Polygamia juri natúrae secundario repugnat. 906. Adversarii.-,-Sunt Calvinistae, secundum quos polygamia esset adeo comtra naturam, ut ipsi Patriachae, quibus Deus permisit plurali– tatem uxorum, dicrndi sint adulteri ,(2)• .Censura.-Est doctrina certa. Probatur. 1. 0 ) Polygamia non repugnat juri primario naturae, quia, absolute loquendo, non apparet cur unus vir non possit .filios ex pluribus mulieribus habere, et jam habitos, alere et educare, etsi educatio dif– ficilior evaderet (3). 2. 0 ) Polygamia repugnat fini naturae secundario, quia, a) vir unam uxorem prae caeteris diligeret; hinc rixae et discordiae; filios, ex uxore (1) De matrimonio, lib. 7, disp, 8, n. 15. (2) Comment. in Gen.,. c. 16. (3) Cfr. STUI!, THOMAS, Suppl., q, 65, a. 1; BILLOT, OP. cit., th. 40, § 1,.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz