BCCCAP00000000000000000000583

500 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 7, n. 902-903 Secundaria sunt illa quae jubent quidquid est congruum ad obtinen– dum finem a natura primario intentum, e. g. solutio debiti, vel quidquid est necessarium ad obtinendos fines secundarios. Nunc autem: a) Jura naturalia primaria comparari possunt in or– dine morali cum ordíne et legibus generalibus · quae totum universum regunt . atque gubernant. Leges universales, quibus regitur universus mundus, possunt a Deo dispensari, non quidem tamquam norma gene– rali, secus destrueretur ordo a Deo intentus, sed in casibus particulari– bus, et extraordinarie, scilicet ratione alicujus attributi divini manifes– tandi, alicujus rei sacrae significandae, etc.; sic pariter Jura naturae primaria possunt a Deo aliquando dispensari, per modum cujusdam ex– ceptionis, «ratione alicujus mysterii divini significandi vel ostendendi, sicut patet de dispensatione in praecepto Abrahae facto de occisione filii innocentis. Tales autem dispensationes non fiunt communiter ad omnes, sed ad aliquas singulares personas, sicut etiam in miraculis ac– cidit» (3). b) Jura naturae secundaria, eo quod non praecipiant aliquid abso– lute necessarium ad fines primarios naturae, possunt a Deo dispensari, etiam pro omnibus ad certum quoddam spatium temporis; quo in casu finis primarius obtiheri potest, etsi difficilius (4). His igitur praemissis, et, ut par est, rite intellectis, ad theses deve– niendum est : THESIS 7.ª: Unitas est matrimonii proprietas essentialis, ita quidem ut Polyan– dria lege naturali prohibeatur; polygamia v-ero, eo quod se op– ponat fini secundario matrimoriii, lege divina. Pars l.ª: Unitas matrímonii est proprietas essentialis, ita quidem ut polyan– dria lege naturali prohibeatur. 903. E:x:plicatio terminorum.- Unitas, id est, unus vir conjunctus cum una muliere. Proprietas essentialis est illa qualitas quae ex ipsa essentia dimanat, quaeque est ab ipsa inseparabilis; sciendum enim est essentiam alieujus rei esse id quo aliquid est id quod est, ve! id quo aliquid in suo esse cons– tituitur et distinguitur ab aliis. Jamvero essentiam rei sequuntur ejusdem proprietates essentiales, quae ab ipsa sponte et necessario fiuunt, et proinde nequeunt ab ipsa separari quin essentia ipsa destruatur; unitas igitur matrimonii est qua– litas essentialis, quatenus vinculum conjugale ita comitatur ut non pos- sit ab eo separari. · Polyandria est conjunctio unius mulieris cum pluribus viris. Prohibetur lege naturali, id est, opponitur juri naturali primario. (3) Suppl., q, 67, a. 2. (4) Cfr. BILLOT, op, cit., pag. 398-402.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz