BCCCAP00000000000000000000583

DE UNI'I'ATE MATRIMONII, th. 7, n. 9'00-902 499 Divisio unitatis. Haec unitas est perfecta, si conjux, mortuo alio conju– ge, non transit ad novas nuptias; imperfecta, si novas ineat nuptias. Unitatis destructio: f!uic matrimonii unitati opponitur polygamia (plura matrimonia), quae potest esse unius viri cum pluribus mulieribus (polygynia), vel unius mulieris cum pluribus viris (polyandria). Polygamia potest esse simultanea vel successiva; simultanea, si plu..:. res habeantur simul mulieres; successiVa, si, priori derelicta, alia admit– titur, priori vinculo adhuc manente. Haec est terminologia a Pío XI usitata in EncycHca «Casti Connu– bii», quam etiam nos adhibebimus in praesenti; hinc utraque polyga– mia irrita est. Si vero per polygamiam successivam intelligeretur ma quae habetur per secundas nuptias, priori: vinculo jam soluto, e. g, per mortem primae mulieris, tune polygamia successiva licita dicenda es– set (2). Conjunctio unius viri cum pluribus mulieribus generatim appellatur polygamia, et polyandria appellatur conjunctio unius mulieris cum plu– ribus viris, quam denominationem sequemur in tractatu. 901. Quaestion.es.-Quaeri potest: Utrum polygamia opponatur ma– trimonio, tum in quantum est sacramentum a Christo Domino institu– tum, tum in quantum est officium naturae. Jamvero: a) Quod pa,lygamia opponatur matrimonio in quantum est sacramentum a Christo Domino institutum, evidens omnino est, nam matrimonium christjanum, juxta Christi institutionem, significat unio– nem ipsius ,Christi cum Ecclesia; sicut igitur unio Christi cum Ecclesia, est unius Christi cum una Ecclesia, sic pariter matrimonium christia– num ·esse debet unius viri cum una muliere, b) Quod polygamia opponatur matrimonio in quantum est a,fficium naturae, difficilius explicatur, et quidem quoad duo: quomodo scilicet opponatur 1uri naturali, et quomodo dispensari queat. Ad quorum explicationem haec retinenda sunt: · 902. Varia naturae jura.-Sciendum enim est quod !')lura sunt jura naturae, pluraque praecepta naturalia; alia enim sunt quae respiciunt ad ipsum Deum, ultimum finem; alia vero, quae respiciunt ad crea– turas. 1. 0 ) Sunt jura naturae, quáe respiciunt ad ipsum Deum, finem ulti– mum, quae proinde vetant quaecumque huic fini direct_e repugnant; e. g. Deus diligendus, non blasphemandus; in hoc casu nulla dari po– test dispensatio; nemo enim dispensari potest ab. amare Dei; nemini permitti potest odium Dei... 2. 0 ) Sunt jura naturae quae respiciunt ad ipsas creaturas. Sed inter jura naturaliá quae respiciunt bonum creaturae, alia sunt primaria, alia vero secundaria. Primaria sunt illa quae jubent quidquid est necessarium ad obtinen– dum finem a natura primario intentum; e. g. custodia vitae i:i:mocentis. (2) Sunt tamen aliqui auctores qui hanc terminologiam retinent; quare in eorum<;lem Iectione caute procedendum est.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz