BCCCAP00000000000000000000583

498 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 6, n, 896-900 Munera a conjugibus adimplenda sunt: a) prolis honesta procreatio et ejusdem christiana educatio; b) amor mutuus, et mutuum inter ·con– juges auxilium, tam in prosperis, quam in adversis negotiis; e) fides mutua servanda in quibuslibet vitae circumstantiis; d) moderatio con– cupiscentiae. Haec omnia in his sapientissimis Pii XI verbis continentur: «Hoc sacramentum, in iis qui obicem,. ut ajunt, non opponunt, non solum permanens vitae supernaturalis principium, gratiam scilicet sanctifican– tem, auget, sed etiam peculiaria addit dona, bonos animi · ma,tus, gratia6 germina, naturae vires augendo ac perficiendo, ut conjuges non ratio– ne tantum intelligere, sed intime sapere firmiterque tenere, efficaciter velle et opere perficere valeant, quidquid ad statum conjugalem ejus– que fines et officia pertinet; jus denique iis concedit ad actuale gratiae auxilium toties impetrandum, quotiescumque ad munera hujus status adimplenda eo indigent» (5). 897. De reviviscentia matrimonii.-Sacramentum matrimonii, obice existente, gratiam non confert; at, remota, obice, reviviscit, si conjuges vivunt, non vero si unus eorum mortuus est; ratio est quia, utroque conjuge vivente remanet vinculum conjugale, quod exigit infusionem gratiae. ART. II De proprietatibus sacramenti matrimonii. 899. Connexio m,aiteriae.-Contractus matrimonialis, per verba regu– lariter expressus, aliquid directe et immediate significat, et quod directe et immediate significat, immediate et directe quoque efficit. Jamvero contractus directe et immediate significant contrahentes sese mutuo et irrevocabiliter tradi; haec mutua irrevocabilis traditio significat proinde contrahentes vinculo morali permanenti et indissolubili sese ligari in or– dine ad prolis procreationem ejusque educationem et mutuum juvamen. Nunc autem, si hoc efficitur in quocumque contractu matrimoniali, a fortiori dicendum est de sacramento Matrimonii, quandoquidem sa– cramentum tantum significat, et significando efficit, vinculum morale . inter contrahentes, quod specialem obtinet firmitatem. Hinc Codex Juris Canonici: «Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas, quae in matrimonio christiano peculiarem ob– tinent firmitatem ratione sacramenti» ( 1). Quapropter agemus: primo, de unitate matrimonii, secundo, de ejus indissolubilitate. § I.-DE UNITATE MATRIMONII 900. Notiones.- Unitas matrimonl.i consistit in eo quod unus vir cum una sola muliere, contractu matrimoniali, conjungatur; consistit proinde in vinculo exclusivo, ita ut unus cum una conjungatur; dicitur mono– gamia, seu unum connubium. (5) Encycl. Casti Connubii, 1930. (1) C0DEX JURIS OAN0NICI, C. 1013, § 2,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz