BCCCAP00000000000000000000583

DE EJUS EFFECTIBUS, th. 6, n. 892-896 497 Nunc autem inquirendum restat de re tantum, quae dicitur gratia sacramentalis, unicuique sacramento propria, et de eo quod est res et sacramentum. Porro, de. utroque effectu agemus in hoc capite; et primo quidem, de. gratia sacramentali matrimonii, quae dicitur res tantum, et secundo, de re et sacramento matrimonii, quod est vinculum morale a sacramento tantum significatum et productum, et de ejus proprietatibus, scilicet de unitate et indissolubilitate matrimonii. ART. I De gratia sacramentali matrimonii. TBESIS 6.ª: Sacramentum Matrimonii causat gratiam sanctificantem cum au– xiliis specialibus ad munera matrimonii rite adimplenda. 893. Adversarii.-a) Magister Sententiarum dixit matrimonium da– tum fuisse «in remedium tantum» (1). b) Durandus affert opinionem Canonistarum et non audet deter– minare an haec opinio sit ver~, an falsa .(2). e) Canonistae fere ·omnes, tempore Sti. Thomae, negarunt matrimo– nium gratiam conferre. · Immo ipse Stus. Thomas, aliquando, ut probabilius tantum habuit in matrimonio gratiam conferri (3). 894. Censu.ra.-De fide div. cath. definita in Tridentino: «Si quis dixerit matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicae sacramentis a Christo Domino institutum, sed ab hominibus inventum, neque gratiam conferre, a. s.» ( 4). 895. Probatur.-Sacramentum Novae Legis gratiam non tantuin significat, sed etiam non ponentibus obicem, confert, et quidem ex opere operato. Atqui matrimonium est sacramentum Novae Legis. Ergo gra– tiam et significat et, non ponentibus obicem, confert ex opere operato; Nota bene.-Matrimonium est sacramentum vivorum; unde per se non confert primam gratiam, sed secundam; attamen, per accidens potest producere gratiam primam, ut si aliquis bona fide accederet ad illud cum attritione generali de peccatis suis. 896. In quo consistat gratia matrimonii.-Est ipsa gratia sanctificans cum vigore speciali et jure ad auxilia i1ctualia tempore opportuno con– ferenda, in ordine ad munera matrimonii rite adimplenda. (1) IV Sentent., dist. 3, n. 2. · (2) In IV sentent., dist. 26, q, 3, n. 5. (3) Cfr. ea quae diximus supra, in th. a.a De Sctcfamentis in genere. n. 38. (4) DENZINGER, 971.' MAN, THEOL. DOGM.-IV.-33

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz