BCCCAP00000000000000000000583
496 DE SACRAMENTO MATRIMONII, th. 5, n. 890-892 890. Censura.-Doctrina communis et certa. 891. Probatur.-Matrimoniuin est contractus per mutuum consen– sum expressus. Atqui in contractu verba, quibus res traditur, sunt magis indeterminata, verba vero, quibus acceptantur, magis determinata. Ergo materia et forma matrimonii reponenda est in verbis quibus exprimitur consensus; eadem verba, quatenus exprimunt traditionem corporis, sunt materia; quatenus vero exprimunt acceptationem, sunt forma. «Verba ergo utriusque conjugis, dicunt Salmanticenses, secundum quod explicant traditionem, sunt materia respectu alterius; cujus verba, ut explicant aceptationem illius, se habent ut forma; et consequenter verba istius, ut explicant traditionem sui alteri, se habent ut materia; et -alterius verba, ut explicant dcceptationem, ut forma. Ac proinde in hoc sacramento datur duplex materia et forma partialis; neutra tamen per– Jecte significans, nisi ut conjuncta cum alía» (5). Ex doctrina Ecclesiae.- Benedictus XIV ait: «Legitimus contractus materia insimul et forma est sacramenti matrimonii; mutua nempe ac legitima corporum traditio verbis ac nutibus interiorem animi assensum exprimentibus, materia; et mutua pariter ac legitima corporum accep– tatio, forma» (6). Ex refutatione alia,rum sententiarum. a) Contra Vazquez: Corpora eontrahentium sunt materia remota, non vero proxima, seu materia circa quam versatur contractus, non vero ex qua constituitur contractus. b) Contra Cano: Sacerdos non est. minister matrimonii, sed soli contrahentes. c) Contra Capreolum. Consensus internus non est quid sensibile, ac proinde nequit esse materia sacramenti. CAPUT Ill DE EFFECTIBUS SACRAMENTI MATRIMONII 892. Connexio materiae.-In oníni sacramento Novae Legis tria opor– tet distinguere: a) sacramentum tantum, quod est signum sensibile; b) rem et sacramentum, quod est res significata et producta a sacramento tantum, et simul significans et producens, et e) rem tantum, quod est res significata et producta, et aliud nec significans, nec producens. Jamvero in praecedentibus egimus de eo quod in sacramento ma– trimonii est sacramentum tantum, scilicet contractus per mutuum con– jugum consensum expressus et effectus. (5) SALMANTICENSES, De matrim., c. 3, p. 2, n. 63. (6) Breve Paucis abhinc hebdomadis, 19 martii 1758.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz