BCCCAP00000000000000000000583
DE EJUS MATERIA ET FORMA, th. 5, n. 888-889 495 praeterea matrimonium esse ipsum contractum naturalem, ad dignita– tem sacramenti a Christo elevatum. Cum igitur omnia sacramenta Novae Legis duobus elementis cons– tent, quorum unum est materia, alterum vero forma, investigandum est sub qua ratione, in contractu, materia et. forma inveniantur. Ad cujus majorem declarationem praenotare oportet quod necesse non est quod sacramenta Novae Legis, ad instar compositi physici, cons– tent duobus elementis re·aliter inter se distinctis, ex quorum unione flat compositum morale; sed sufflcit quod una eademque res, sub alio atque alio respectu considerata, rationem habeat reí indeterminatae et deter– minabilis (materia). et simul determinantis .(forma) in ratione signi. Sic pariter in praesenti, necesse non est quod, praeter contractum, aliud inveniatur elementum quo sacramentum constituatur tamquam materia et forma; sed sufflcit quod in ipso contractu aliquid habeatur minus determinatum et determinabile in ordine ad significationem, et et aliud magis determinatum et determinans. His igitur dictis, thesim sic statuimus: ~HESIS 5.ª: Materia et forma sacramenti Matrimonii consistit in ipsis verbis quibus exprimitur consensus. 889. Adversarii.-a) Fuerunt aliqui qui dixerunt materiam hujus sa– cramenti esse verba quibus contrahentes exprimunt consensum; for– mam autem, verba sacerdotis: «Ego vos conjungo in nomine Patris... »– Ita Cano, Estius, Sylvius _(1). b) Alii d1xerunt materiam matrimonii esse ipsa contrahentium cor– vara, quae traduntur in dominium; .formam vero, verba quibus exprimi– tur traditio. Sic enim, ajunt, accidit in quocumque contractu, in quo res quae traditur est materia, et verba quibus traditur sunt forma. Ita Vas– quez .(2). c) Alii dixérunt consensum internum esse materiam 1 formam vero, verba aut alia signa externa quibus consensus exprimitur. Ita Capreolus, Navarrus, Valentía (3). Sententia communior et verior ea est quam in thesi propugnamus, secundum quam ipsa verba, quibus exprimitur consensus, sunt materia et forma sub distincto respectu: quatenus scilicet exprimunt traditio– nem corporis, sunt materia; quatenus vero exprimunt mutuam accep– tationem, sunt forma ( 4). (1) CANO, De, locis theolog,, lib. 8, c. 5: ESTIUS, in IV Sentent., dist. 26, § 10; SYLVIus·, in Supp,l,, q, 42, a. 1, q, l. (2) De matrimonio, disp, 3, c. 5, n. 53. (3) CAPREOLUS, in IV Sentent., dist. 26, q, unica, a. 3, 7; NAVAR-RUS, Manuale, confess., c. 22, n. 20; VALENTIA, in III, disp. 10, q, 1, p. 6. (4) Ita STUS. THOMAS, Suppl., q. 42, a. 1, et 2; SANCHEZ, De matrimonio, lib. 2, dlsp. 5, n. 6; SuAREZ, De sacramentis. ·in genere, q, 60, a. 8, dis. 2, sect. 1; STus. BELLAR,MINUS, De matrim., lib. 1, c. 6: BILLOT, op, cit., coral. 1, pag. 377; PESCH, op, cit., n. 758; HUARTE, op, cit., n. 221 ;, ZUBIZARRETAi, 011:. cit., n. 696; HE11wE, op. cit., n. 544, et alii.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz