BCCCAP00000000000000000000583
30 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 3, n. 39-41 recipientis vel ministri conjicientis, an virtute ipsius signi sacramen– talis? ... Agitur ergo in hac parte de modo qua gratiam sacramentalem conferunt. Respondemus dicendo sacramenta Novae Legis gratiam sacramenta– lem conferre virtute ipsius signi sensibilis secundum legem suae insti– tutionis adhibiti, seu ex opere operato, non vero virtute dispositionum ministri conficientis aut subjecti recipientis. 40. Explicatio terminorum.-Ex opere operato. Iste terminus in Scho– lis adhiberi incoepit labente saeculo XII, et saeculo XIII ineunte; pri– mus omnium, qui eo usus est, fuit Petrus Pictaviensis, qui distinctionem fecit inter opus operatum et opus operans, seu operantis (28). Opus operans est actio ministri conficientis ritum sacramentalem, a Christo Domino institutum. Opus vero operatum est id quod ex praedicta actione resultat, seu efficitur; quare nostram doctrinam tradens lnnocentius 111, dicebat: «Quamvis opus op(;lrans aliquando sit immundum, semper tamen opus. operatum est mundum» (29). . Et Stus. Thomas: «lpsum sacramentum dicitur a quibusdam opus operatum; usus autem sacramenti est ipsa operatio, quae a quibusdam opus operans dicitur» (30). Denique tandem haec formula in universalem usum Theologorum pertransiit, et usu ecclesiastico consecrata est et sancita, praecipue in Concilio Tridentino contra errorem Protestantium. «Opus operatum ergo in sacramentis est ipsum visibile sacramentale signum valide positum. Quando igitur sacramenta dicuntur valere ex opere operato ad con/erendam gratiam, significatur: a) positive, ipsum sensibile signum, juxta Christi institutionem adhibitum, valere ad gra– tiam conferendam: significatur b) negative, hanc virtutem sacramenta. habere et gratiam sacramentalem con/erre non ex opere operantis, quoa. sit sive ab administrante sive a suscipiente, h. e., non ex aliquo actu quatenus meritorio, quo ille ministrando, hic suscipiendo sacramentum~ mereatur gratiam» (31). 41. Nota bene.-Attamen, bene retineas quod non excludantur ac– tus boni et meritorii sive sacramentum ministrantis sive subjecti reci– pientis_; immo, ut superius dictum est, omnino requiruntur ut removea– tur obex, et aliquando ut ipsum sacramentum valide conficiatur; at, nihil isti actus faciunt relate ad gratiam sacramentalem; per bonos actus fidei spei, poenitentiae... quibus se praeparant ad dignam sacramentorum sus– ceptionem, sine uno dubio merentur gratiam aut ejus augmentum; at. gratia sacramentalis producitur tantum ab ipso ritu sensibili secundum Christi institutionem rite adhibito. (28) (29) (30) (31) sententiae, 5, 6; PL., 211, 1235. Cfr. PouRRAT, La théolog. sacrament.,. c. 3, 6. De myster. Missae, lib. 3, c. 5; PL., 217, 844. In IV Sent., di&t. 1, q. 1, a. 5, q,. 1; similiter STUS. BONAVENTURA, in IV Sent., d. 1, p. 1, q. 5, et SCOTUS, in IV Sent., dL 1, a. 5; STUS, ALBERTUS. in IV Sent., d. 1, a. 5, ubi dicit: «Bona vita ex opere operante operatur sa~ lutem, sacramentum autem ex opere operato»; cfr. DTC, 11, 1084-1087. FRANZELIN, op. cit., pag. 68.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz