BCCCAP00000000000000000000583

493 DE EJUS ESSENTIA, th. 4, n. .883-885 ----~-------------------'-------------- quid cogitent. Ergo si contrahentes efficiunt validum matrimonium sa– cramentum, ideo est quia contractus et sacramentum sunt, ínter Chris– tianos, re unum et idem. 884. Scholion. Quid dicendum 4e illo contrahente qui contractum intenderet, sacramentum autem renueret? Respondeo: Si positive sacramentum excludere intenderet, neutrum efficeret, nec contractum validum, nec sacramentum. Si vero negative sacramentum excluderet, id est, vel quia non cogi– taret, ve! quia plane ignoraret, contractum validum conficeret, et sacra– mentum. 885. Solvuntur nonnullae quaestiones. l.ª: Matrimonium infldelium flt sacramentum quando conjuges baptizantur. Opiniones.-a) Sunt aliqui qui dlcant matrimonium infidelium non posse evadere sacramentum etiamsi, post baptismum; renovent consen– sum. Ita Vasquez, Salmanticenses, Billuart. Ratio est quia matrimonium contractum in infldelitate jam non existit, ideoque deest materia et for– ma sacramenti ~14). b) Sunt alii qui dicant matrimonium, in infidelitate contractum, eva,– dere sacramentum si, post Baptismum receptum, renovetur consemus. Ratio est quia, si reno1:atur consensus, fit novus contractus, qui perfec– te repraesentat unionem Christi cum Ecclesia, e_t fit plane indissolubi- lis. Ita Capreolus, Wirceburgensés (15). - Sententia tamen communior e_t probabilior tenet quod matrimonium, in infidelitate contractum, fit sacramentum eo ipso quod conjuges bap– tizantur (16). Probatur.-1. 0 ) Matrimonium infidelium fit sacramentum. Nam: a) Si conjuges infldeles baptizantur, et post susceptum Baptismum matrimonium consummant, Ecclesia considerat hoc matrlmonium ut . omnino indissolubile, non aliter ac matrimonium christianorum ratum et consummatum. Atqui nulla ratio invenitur nisi ea quae· provenit ex eo quod sit sacramentum. Ergo matrimonium infldelium flt sacramentum. b) Suavitas Divinae Providentiae ~d ipsum exigit, ut conjuges non priventur gratiis necessariis .ad onera matrimonii sublevanda. 2. 0 ) Quando conjuges baptizantur, id est, non requiritur novus con– sensus: a) Si novus requireretur consensus, Ecclesia istum exigeret. Atqui numquam exigit. Ergo... b) Si novus consensus requireretur, novo consensu omisso, sacra– mentum non haberetur. Atqui conjuges infideles, quando baptizantur, generatim non renovant consensum, et nihilominus sacramentum ha- (14) (15) (16) VASQUEZ, De matrimonio, disp. 2, c. 10, n. 116 sqs.; SALMANTICENSES, De matrimonio, c. 3, dub. 3, n. 81; BILLUART, De matrimonio, diss. 1, a. 6, petes 6.o; HUG0N, op. c·it., pag. 747. CAPREOLUS, in IV Sentent., dist. 26, q. 1, ª· 3, ad 3; - WIRC!i:BURGENSES, De sacramento matrim., n. 284. Ita SANCHEZ, De matrimonio, lib. 2, disp. ,9, n. 6 : STU,S. BELLARMINUS, De matrim., lib. 2, a. 6; BILL0T, De matrimonio, th. 38; PEscH, De sacram. matrim., n. 'l'.27; GASPARRI, t. 1, n. 36; DE SMET. op. cit., pag 162 sqs. · HERVE, op, cit., n, 540; ZUBIZARRETA, op. cit., n. 690, et alii. '

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz